1 eruditionis
Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae
tuae
2 recordare congregationis tuae quam possedisti ab
initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti
3 sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad
finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
4 fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt
signa sua in tropeum
5 manifesta in introitu desuper in saltu lignorum
secures
6 et nunc scalpturas eius pariter bipinne
et dolatoriis deraserunt
7 miserunt ignem in sanctuarium tuum
in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
8 dixerunt in cordibus suis posteri
eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
9 signa nostra non vidimus non est
ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
10 usquequo Deus exprobrabit
adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
11 quare convertis manum tuam et
dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
12 Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in
medio terrae
13 tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti
capita draconum in aquis
14 tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in
escam populo Aethiopum
15 tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti
flumina fortia
16 tua est dies et tua est nox tu ordinasti
luminaria et solem
17 tu statuisti omnes terminos terrae
aestatem et hiemem tu plasmasti
18 memento huius inimicus exprobravit Domino
et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
19 ne tradas bestiis animam eruditam lege tua
vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
20 respice ad pactum quia repletae sunt
tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
21 ne revertatur confractus et confusus
egenus et pauper laudabunt nomen tuum
22 surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii
tui ab insipiente tota die
23 ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus
adversariorum tuorum ascendit iugiter
|