1 oratio
David inclina Domine aurem tuam exaudi me quia egenus et pauper ego sum
2 custodi animam meam quia sanctus sum salva servum
tuum tu Deus meus qui confidit in te
3 miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die
4 laetifica animam servi tui quia ad te animam meam
levo
5 tu enim es Domine bonus et propitiabilis
et multus misericordia omnibus qui invocant te
6 exaudi Domine orationem meam et ausculta
vocem deprecationum mearum
7 in die tribulationis meae invocabo te quia
exaudies me
8 non est similis tui in diis Domine non
est iuxta opera tua
9 omnes gentes quas fecisti venient et
adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum
10 quia magnus tu et faciens mirabilia tu
Deus solus
11 doce me Domine viam tuam ut ambulem in
veritate tua unicum fac cor meum ut timeat nomen tuum
12 confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde
meo et glorificabo nomen tuum in sempiternum
13 quia misericordia tua magna super me et eruisti
animam meam de inferno extremo
14 Deus superbi surrexerunt adversus me et
coetus robustorum quaesivit animam meam et non posuerunt te in conspectu suo
15 tu autem Domine Deus misericors et
clemens patiens et multae misericordiae et verus
16 respice ad me et miserere mei da fortitudinem
tuam servo tuo et salva filium ancillae tuae
17 fac mecum signum in bonitate et videant
qui oderunt me et confundantur quia tu Domine auxiliatus es mihi et consolatus
es me
|