1 oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus
es nobis in generatione et generatione
2 antequam montes nascerentur et
parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu es
3 convertes hominem usque ad contritionem
et dices revertimini filii Adam
4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna
quae pertransiit et vigilia nocturna
5 percutiente te eos somnium erunt
6 mane quasi herba pertransiens mane
floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur
7 consumpti enim sumus in furore tuo et in
indignatione tua conturbati sumus
8 posuisti iniquitates nostras coram te
neglegentias nostras in luce vultus tui
9 omnes enim dies nostri transierunt in
furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens
10 dies annorum nostrorum in ipsis
septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et
dolor quoniam transivimus cito et avolavimus
11 quis novit fortitudinem irae tuae et
secundum timorem tuum indignationem tuam
12 ut numerentur dies nostri sic ostende et
veniemus corde sapienti
13 revertere Domine usquequo et exorabilis
esto super servis tuis
14 imple nos matutina misericordia tua et
laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris
15 laetifica nos pro diebus quibus
adflixisti nos et annis in quibus vidimus mala
16 appareat apud servos tuos opus tuum et
gloria tua super filios eorum
17 et sit decor Domini Dei nostri super nos
et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirma
|