1 benedic anima mea Domino Domine Deus meus
magnificatus es nimis gloria et decore indutus es
2 amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut
pellem
3 qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes
currum tuum qui ambulas super pinnas venti
4 qui facis angelos tuos spiritus ministros
tuos ignem urentem
5 qui fundasti terram super basem suam non
commovebitur in saeculum et in saeculum
6 abysso quasi vestimento operuisti eam super montes
stabunt aquae
7 ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui
formidabunt
8 ascendent montes et descendent campi ad locum quem
fundasti eis
9 terminum posuisti quem non pertransibunt nec
revertentur ut operiant terram
10 qui emittis fontes in convallibus ut
inter medios montes fluant
11 ut bibant omnia animalia regionum et reficiat
onager sitim suam
12 super ea volucres caeli morabuntur de medio
nemorum dabunt vocem
13 qui inrigas montes de cenaculis tuis de
fructu operum tuorum implebitur terra
14 germinans herbam iumentis et faenum
servituti hominum ut educat panem de terra
15 et vinum laetificat cor hominis ad
exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat
16 saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas
plantasti
17 ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius
18 montes excelsi cervis petra refugium ericiis
19 fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum
suum
20 posuisti tenebras et facta est nox in ipsa
moventur omnes bestiae silvae
21 leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo
escam sibi
22 oriente sole recedent et in speluncis suis
cubabunt
23 egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam
usque ad vesperam
24 quam multa sunt opera tua Domine omnia in
sapientia fecisti impleta est terra possessione tua
25 hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia
innumerabilia animalia parva cum grandibus
26 ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti
ut inluderet ei
27 omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore
suo
28 dante te illis colligent aperiente manum tuam
replebuntur bono
29 abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes
spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur
30 emittes spiritum tuum et creabuntur et
instaurabis faciem terrae
31 sit gloria Domini in sempiternum laetabitur
Dominus in operibus suis
32 qui respicit terram et tremet tangit
montes et fumabunt
33 cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu
sum
34 placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in
Domino
35 deficiant peccatores de terra et impii ultra non
sint benedic anima mea Domino
|