1 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam
in aeternum misericordia eius
2 quis loquetur fortitudines Domini auditas
faciet omnes laudes eius
3 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam
in omni tempore
4 recordare mei Domine in repropitiatione populi tui
visita me in salutari tuo
5 ut videam bona electorum tuorum et laeter in
laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua
6 peccavimus cum patribus nostris inique fecimus
impie egimus
7 patres nostri in Aegypto non intellexerunt
mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad
iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro
8 salvavit autem eos propter nomen suum ut
ostenderet fortitudinem suam
9 et comminatus est mari Rubro et aruit et
transduxit eos per abyssos quasi in deserto
10 et salvavit eos de manu odientis et
redemit eos de manu inimici
11 et operuit aqua hostes eorum unus de
ipsis non superfuit
12 et crediderunt verbis eius cecineruntque
laudem eius
13 cito obliti sunt operum illius nec
expectaverunt voluntatem eius
14 et desideraverunt desiderium in deserto
et temptaverunt Deum in solitudine
15 dedit ergo eis petitionem eorum et misit
tenuitatem in animam eorum
16 et zelati sunt Mosen in castris Aaron
sanctum Domini
17 aperta est terra et devoravit Dathan et
operuit synagogam Abiram
18 et succensus est ignis in synagoga eorum
flamma exusit impios
19 fecerunt vitulum in Horeb et
adoraverunt conflatile
20 et mutaverunt gloriam suam in
similitudine bovis comedentis faenum
21 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia
in Aegypto
22 mirabilia in terra Ham terribilia super mare
Rubrum
23 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus
eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et
non interficeret
24 et dispexerunt terram desiderabilem nec
crediderunt sermoni eius
25 et murmuraverunt in tabernaculis suis non
audierunt vocem Domini
26 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos
in deserto
27 et ut deiceret semen eorum in gentibus et
dispergeret eos in terris
28 et consecrati sunt Beelphegor et comederunt
victimas mortuorum
29 et concitaverunt eum in studiis suis et percussit
eos plaga
30 stetit autem Finees et deiudicavit et est
retenta percussio
31 et reputatum est ei in iustitia in
generatione et generatione usque in aeternum
32 et provocaverunt super aquam
Contradictionis et adflictus est Moses propter eos
33 quia provocaverunt spiritum eius et
praecepit labiis suis
34 non exterminaverunt populos quos dixit
Dominus eis
35 et commixti sunt gentibus et didicerunt
opera eorum
36 et servierunt sculptilibus eorum et
factum est eis in scandalum
37 et immolaverunt filios suos et filias
suas daemonibus
38 et effuderunt sanguinem innocentem
sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus
Chanaan et polluta est terra sanguinibus
39 et coinquinati sunt in operibus suis et
fornicati sunt in studiis suis
40 iratus est itaque furor Domini in populum
suum et abominatus est hereditatem suam
41 et dedit eos in manu gentium et dominati
sunt eorum qui oderant eos
42 et adflixerunt eos inimici sui et
humiliati sunt sub manu eorum
43 multis vicibus liberavit eos ipsi vero
provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas
44 et vidit tribulationem eorum cum audiret
eos rogantes
45 et recordatus est pacti sui cum eis et
paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
46 et dedit eos miserabiles coram omnibus
qui ceperant eos
47 salva nos Domine Deus noster et congrega
nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te
48 benedictus Dominus Deus Israhel ab
aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia
|