1 postquam vero nonaginta et novem annorum
esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula
coram me et esto perfectus
2 ponamque foedus meum inter me et te et
multiplicabo te vehementer nimis
3 cecidit Abram pronus in faciem
4 dixitque ei Deus ego sum et pactum
meum tecum erisque pater multarum gentium
5 nec ultra vocabitur nomen tuum
Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te
6 faciamque te crescere vehementissime et
ponam in gentibus regesque ex te egredientur
7 et statuam pactum meum inter me et te et
inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus
tuus et seminis tui post te
8 daboque tibi et semini tuo terram
peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus
eorum
9 dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo
custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis
10 hoc est pactum quod observabitis inter me
et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum
11 et circumcidetis carnem praeputii vestri
ut sit in signum foederis inter me et vos
12 infans octo dierum circumcidetur in vobis
omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius
circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra
13 eritque pactum meum in carne vestra in
foedus aeternum
14 masculus cuius praeputii caro circumcisa
non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit
15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem
tuam non vocabis Sarai sed Sarram
16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi
filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex
eo
17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in
corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet
18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te
19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi
filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus
sempiternum et semini eius post eum
20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam
ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum
in gentem magnam
21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet
tibi Sarra tempore isto in anno altero
22 cumque finitus esset sermo loquentis cum
eo ascendit Deus ab Abraham
23 tulit autem Abraham Ismahelem filium suum
et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex
omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa
die sicut praeceperat ei Deus
24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit
carnem praeputii sui
25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat
tempore circumcisionis suae
26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel
filius eius
27 et omnes viri domus illius tam vernaculi
quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt
|