Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Hieronymus Vulgata IntraText CT - Text |
|
|
124.1 canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis 2 Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum 3 quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas 4 benefac Domine bonis et rectis corde 5 qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |