1 parabolae
Salomonis filii David regis Israhel
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam
3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam
eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et
intellectus
5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens
gubernacula possidebit
6 animadvertet parabolam et interpretationem verba
sapientium et enigmata eorum
7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque
doctrinam stulti despiciunt
8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas
legem matris tuae
9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
10 fili mi si te lactaverint peccatores ne
adquiescas
11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini
abscondamus tendiculas contra insontem frustra
12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum
quasi descendentem in lacum
13 omnem pretiosam substantiam repperiemus
implebimus domos nostras spoliis
14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium
nostrum
15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a
semitis eorum
16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant
ut effundant sanguinem
17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et
moliuntur fraudes contra animas suas
19 sic semitae omnis avari animas possidentium
rapiunt
20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem
suam
21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum
urbis profert verba sua dicens
22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea
quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
23 convertimini ad correptionem meam en proferam
vobis spiritum meum et ostendam verba mea
24 quia vocavi et rennuistis extendi manum
meam et non fuit qui aspiceret
25 despexistis omne consilium meum et
increpationes meas neglexistis
26 ego quoque in interitu vestro ridebo et
subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
27 cum inruerit repentina calamitas et
interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et
angustia
28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane
consurgent et non invenient me
29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem
Domini non susceperint
30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint
universae correptioni meae
31 comedent igitur fructus viae suae suisque
consiliis saturabuntur
32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas
stultorum perdet illos
33 qui autem me audierit absque terrore requiescet
et abundantia perfruetur malorum timore sublato
|