1 fili
mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad
noscendam prudentiam
3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor
tuum prudentiae
4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut
thesauros effoderis illam
5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei
invenies
6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius
scientia et prudentia
7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes
simpliciter
8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum
custodiens
9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et
aequitatem et omnem semitam bonam
10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia
animae tuae placuerit
11 consilium custodiet te prudentia servabit te
12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa
loquitur
13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias
tenebrosas
14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in
rebus pessimis
15 quorum viae perversae et infames gressus eorum
16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae
mollit sermones suos
17 et relinquit ducem pubertatis suae
18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad
mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec
adprehendent semitas vitae
20 ut ambules in via bona et calles iustorum
custodias
21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et
simplices permanebunt in ea
22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt
auferentur ex ea
|