1 fili
mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea custodiat cor tuum
2 longitudinem enim dierum et annos vitae
et pacem adponent tibi
3 misericordia et veritas non te deserant
circumda eas gutturi tuo et describe in tabulis cordis tui
4 et invenies gratiam et disciplinam bonam
coram Deo et hominibus
5 habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne
innitaris prudentiae tuae
6 in omnibus viis tuis cogita illum et ipse
diriget gressus tuos
7 ne sis sapiens apud temet ipsum time
Dominum et recede a malo
8 sanitas quippe erit umbilico tuo et
inrigatio ossuum tuorum
9 honora Dominum de tua substantia et de
primitiis omnium frugum tuarum
10 et implebuntur horrea tua saturitate et
vino torcularia redundabunt
11 disciplinam Domini fili mi ne abicias nec
deficias cum ab eo corriperis
12 quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater
in filio conplacet sibi
13 beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit
prudentia
14 melior est adquisitio eius negotiatione argenti
et auro primo fructus eius
15 pretiosior est cunctis opibus et omnia quae
desiderantur huic non valent conparari
16 longitudo dierum in dextera eius in sinistra
illius divitiae et gloria
17 viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius
pacificae
18 lignum vitae est his qui adprehenderint
eam et qui tenuerit eam beatus
19 Dominus sapientia fundavit terram
stabilivit caelos prudentia
20 sapientia illius eruperunt abyssi et
nubes rore concrescunt
21 fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi
legem atque consilium
22 et erit vita animae tuae et gratia
faucibus tuis
23 tunc ambulabis fiducialiter in via tua et
pes tuus non inpinget
24 si dormieris non timebis quiesces et
suavis erit somnus tuus
25 ne paveas repentino terrore et inruentes
tibi potentias impiorum
26 Dominus enim erit in latere tuo et
custodiet pedem tuum ne capiaris
27 noli prohibere benefacere eum qui potest si vales
et ipse benefac
28 ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo
tibi cum statim possis dare
29 ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat
fiduciam
30 ne contendas adversus hominem frustra cum ipse
tibi nihil mali fecerit
31 ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias
eius
32 quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum
simplicibus sermocinatio eius
33 egestas a Domino in domo impii habitacula autem
iustorum benedicentur
34 inlusores ipse deludet et mansuetis dabit
gratiam
35 gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio
ignominia
|