1 sapientia aedificavit sibi domum excidit
columnas septem
2 immolavit victimas suas miscuit vinum et
proposuit mensam suam
3 misit ancillas suas ut vocarent ad
arcem et ad moenia civitatis
4 si quis est parvulus veniat ad me et
insipientibus locuta est
5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod
miscui vobis
6 relinquite infantiam et vivite et
ambulate per vias prudentiae
7 qui erudit derisorem ipse sibi facit
iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi
8 noli arguere derisorem ne oderit te argue
sapientem et diliget te
9 da sapienti et addetur ei sapientia doce
iustum et festinabit accipere
10 principium sapientiae timor Domini et scientia
sanctorum prudentia
11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur
tibi anni vitae
12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor
solus portabis malum
13 mulier stulta et clamosa plenaque
inlecebris et nihil omnino sciens
14 sedit in foribus domus suae super
sellam in excelso urbis loco
15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes
itinere suo
16 quis est parvulus declinet ad me et
vecordi locuta est
17 aquae furtivae dulciores sunt et panis
absconditus suavior
18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in
profundis inferni convivae eius
|