1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus
aequum voluntas eius
2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi
autem humilitas ibi et sapientia
3 simplicitas iustorum diriget eos et
subplantatio perversorum vastabit illos
4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia
autem liberabit a morte
5 iustitia simplicis diriget viam eius et in
impietate sua corruet impius
6 iustitia rectorum liberabit eos et in
insidiis suis capientur iniqui
7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et
expectatio sollicitorum peribit
8 iustus de angustia liberatus est et
tradetur impius pro eo
9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem
liberabuntur scientia
10 in bonis iustorum exultabit civitas et in
perditione impiorum erit laudatio
11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore
impiorum subvertetur
12 qui despicit amicum suum indigens corde
est vir autem prudens tacebit
13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana
qui autem fidelis est animi celat commissum
14 ubi non est gubernator populus corruet
salus autem ubi multa consilia
15 adfligetur malo qui fidem facit pro
extraneo qui autem cavet laqueos securus erit
16 mulier gratiosa inveniet gloriam et
robusti habebunt divitias
17 benefacit animae suae vir misericors qui
autem crudelis est et propinquos abicit
18 impius facit opus instabile seminanti
autem iustitiam merces fidelis
19 clementia praeparat vitam et sectatio
malorum mortem
20 abominabile Domino pravum cor et voluntas
eius in his qui simpliciter ambulant
21 manus in manu non erit innocens malus
semen autem iustorum salvabitur
22 circulus aureus in naribus suis mulier
pulchra et fatua
23 desiderium iustorum omne bonum est
praestolatio impiorum furor
24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii
rapiunt non sua et semper in egestate sunt
25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui
inebriat ipse quoque inebriabitur
26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis
benedictio autem super caput vendentium
27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui
autem investigator malorum est opprimetur ab eis
28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem
quasi virens folium germinabunt
29 qui conturbat domum suam possidebit
ventos et qui stultus est serviet sapienti
30 fructus iusti lignum vitae et qui
suscipit animas sapiens est
31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et
peccator
|