1 qui diligit disciplinam diligit scientiam
qui autem odit increpationes insipiens est
2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam
qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
3 non roborabitur homo ex impietate et
radix iustorum non commovebitur
4 mulier diligens corona viro suo et
putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum
fraudulentia
6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum
liberabit eos
7 verte impios et non erunt domus autem iustorum
permanebit
8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et
excors est patebit contemptui
9 melior est pauper et sufficiens sibi quam
gloriosus et indigens pane
10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera
autem impiorum crudelia
11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui
autem sectatur otium stultissimus est
12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix
autem iustorum proficiet
13 propter peccata labiorum ruina proximat malo
effugiet autem iustus de angustia
14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis
et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei
15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens
est audit consilia
16 fatuus statim indicat iram suam qui autem
dissimulat iniuriam callidus est
17 qui quod novit loquitur index iustitiae
est qui autem mentitur testis est fraudulentus
18 est qui promittit et quasi gladio
pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est
19 labium veritatis firmum erit in perpetuum
qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii
20 dolus in corde cogitantium mala qui autem
ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium
21 non contristabit iustum quicquid ei
acciderit impii autem replebuntur malo
22 abominatio Domino labia mendacia qui autem
fideliter agunt placent ei
23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium
provocabit stultitiam
24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est
tributis serviet
25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone
bono laetificabitur
26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est
iter autem impiorum decipiet eos
27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia
hominis erit auri pretium
28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit
ad mortem
|