1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare
linguam
2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum
ponderator est Dominus
3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes
tuae
4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus
impium quoque ad diem malum
5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad
manum fuerit non erit innocens
6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in
timore Domini declinatur a malo
7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque
eius convertet ad pacem
8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus
cum iniquitate
9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est
dirigere gressus eius
10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit
os eius
11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera
eius omnes lapides sacculi
12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam
iustitia firmatur solium
13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur
diligetur
14 indignatio regis nuntii mortis et vir
sapiens placabit eam
15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius
quasi imber serotinus
16 posside sapientiam quia auro melior est et
adquire prudentiam quia pretiosior est argento
17 semita iustorum declinat mala custos animae suae
servat viam suam
18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam
exaltatur spiritus
19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere
spolia cum superbis
20 eruditus in verbo repperiet bona et qui
in Domino sperat beatus est
21 qui sapiens corde est appellabitur
prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
22 fons vitae eruditio possidentis doctrina
stultorum fatuitas
23 cor sapientis erudiet os eius et labiis
illius addet gratiam
24 favus mellis verba conposita dulcedo
animae et sanitas ossuum
25 est via quae videtur homini recta et
novissimum eius ducit ad mortem
26 anima laborantis laborat sibi quia
conpulit eum os suum
27 vir impius fodit malum et in labiis eius
ignis ardescit
28 homo perversus suscitat lites et verbosus
separat principes
29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit
eum per viam non bonam
30 qui adtonitis oculis cogitat prava
mordens labia sua perficit malum
31 corona dignitatis senectus in viis
iustitiae repperietur
32 melior est patiens viro forte et qui dominatur
animo suo expugnatore urbium
33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
|