1 melior est buccella sicca cum gaudio quam domus
plena victimis cum iurgio
2 servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter
fratres hereditatem dividet
3 sicut igne probatur argentum et aurum camino ita
corda probat Dominus
4 malus oboedit linguae iniquae et fallax
obtemperat labiis mendacibus
5 qui despicit pauperem exprobrat factori
eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus
6 corona senum filii filiorum et gloria
filiorum patres sui
7 non decent stultum verba conposita nec principem
labium mentiens
8 gemma gratissima expectatio praestolantis
quocumque se verterit prudenter intellegit
9 qui celat delictum quaerit amicitias qui altero
sermone repetit separat foederatos
10 plus proficit correptio apud prudentem quam
centum plagae apud stultum
11 semper iurgia quaerit malus angelus autem
crudelis mittetur contra eum
12 expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam
fatuo confidenti sibi in stultitia sua
13 qui reddit mala pro bonis non recedet malum de
domo eius
14 qui dimittit aquam caput est iurgiorum et
antequam patiatur contumeliam iudicium deserit
15 et qui iustificat impium et qui condemnat
iustum abominabilis est uterque apud Dominum
16 quid prodest habere divitias stultum cum
sapientiam emere non possit
17 omni tempore diligit qui amicus est et
frater in angustiis conprobatur
18 homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro
amico suo
19 qui meditatur discordiam diligit rixas et qui
exaltat ostium quaerit ruinam
20 qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui
vertit linguam incidet in malum
21 natus est stultus in ignominiam suam sed nec
pater in fatuo laetabitur
22 animus gaudens aetatem floridam facit spiritus
tristis exsiccat ossa
23 munera de sinu impius accipit ut pervertat
semitas iudicii
24 in facie prudentis lucet sapientia oculi
stultorum in finibus terrae
25 ira patris filius stultus et dolor matris
quae genuit eum
26 non est bonum damnum inferre iusto nec percutere
principem qui recta iudicat
27 qui moderatur sermones suos doctus et
prudens est et pretiosi spiritus vir eruditus
28 stultus quoque si tacuerit sapiens
putabitur et si conpresserit labia sua intellegens
|