1 occasiones quaerit qui vult recedere ab
amico omni tempore erit exprobrabilis
2 non recipit stultus verba prudentiae nisi
ea dixeris quae versantur in corde eius
3 impius cum in profundum venerit
peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium
4 aqua profunda verba ex ore viri et torrens
redundans fons sapientiae
5 accipere personam impii non est bonum ut
declines a veritate iudicii
6 labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia
provocat
7 os stulti contritio eius et labia illius ruina
animae eius
8 verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt
usque ad interiora ventris
9 qui mollis et dissolutus est in opere suo frater
est sua opera dissipantis
10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit
iustus et exaltabitur
11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi
murus validus circumdans eum
12 antequam conteratur exaltatur cor hominis
et antequam glorificetur humiliatur
13 qui prius respondit quam audiat stultum
se esse demonstrat et confusione dignum
14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam
spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere
15 cor prudens possidebit scientiam et auris
sapientium quaerit doctrinam
16 donum hominis dilatat viam eius et ante
principes spatium ei facit
17 iustus prior est accusator sui venit
amicus eius et investigavit eum
18 contradictiones conprimit sors et inter
potentes quoque diiudicat
19 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma
et iudicia quasi vectes urbium
20 de fructu oris viri replebitur venter eius
et genimina labiorum illius saturabunt eum
21 mors et vita in manu linguae qui diligunt
eam comedent fructus eius
22 qui invenit mulierem invenit bonum et
hauriet iucunditatem a Domino
23 cum obsecrationibus loquetur pauper et
dives effabitur rigide
24 vir amicalis ad societatem magis amicus
erit quam frater
|