1 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas
quicumque his delectatur non erit sapiens
2 sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat
eum peccat in animam suam
3 honor est homini qui separat se a contentionibus
omnes autem stulti miscentur contumeliis
4 propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo
aestate et non dabitur ei
5 sicut aqua profunda sic consilium in corde viri
sed homo sapiens exhauriet illud
6 multi homines misericordes vocantur virum autem
fidelem quis inveniet
7 iustus qui ambulat in simplicitate sua
beatos post se filios derelinquet
8 rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum
intuitu suo
9 quis potest dicere mundum est cor meum
purus sum a peccato
10 pondus et pondus mensura et mensura
utrumque abominabile est apud Deum
11 ex studiis suis intellegitur puer si
munda et si recta sint opera eius
12 aurem audientem et oculum videntem
Dominus fecit utrumque
13 noli diligere somnum ne te egestas
opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus
14 malum est malum est dicit omnis emptor et
cum recesserit tunc gloriabitur
15 est aurum et multitudo gemmarum vas autem
pretiosum labia scientiae
16 tolle vestimentum eius qui fideiussor
extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo
17 suavis est homini panis mendacii et
postea implebitur os eius calculo
18 cogitationes consiliis roborantur et
gubernaculis tractanda sunt bella
19 ei qui revelat mysteria et ambulat
fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis
20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur
lucerna eius in mediis tenebris
21 hereditas ad quam festinatur in principio in
novissimo benedictione carebit
22 ne dicas reddam malum expecta Dominum et
liberabit te
23 abominatio est apud Deum pondus et pondus
statera dolosa non est bona
24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem
hominum intellegere potest viam suam
25 ruina est hominis devorare sanctos et
post vota tractare
26 dissipat impios rex sapiens et curvat
super eos fornicem
27 lucerna Domini spiraculum hominis quae
investigat omnia secreta ventris
28 misericordia et veritas custodiunt
regem et roboratur clementia thronus eius
29 exultatio iuvenum fortitudo eorum
et dignitas senum canities
30 livor vulneris absterget mala et
plagae in secretioribus ventris
|