1 quando sederis ut comedas cum principe diligenter
adtende quae posita sunt ante faciem tuam
2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in
potestate animam tuam
3 ne desideres de cibis eius in quo est panis
mendacii
4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone
modum
5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non
potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos
eius
7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris
aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum
8 cibos quos comederas evomes et perdes
pulchros sermones tuos
9 in auribus insipientium ne loquaris quia
despicient doctrinam eloquii tui
10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum
pupillorum ne introeas
11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse
iudicabit contra te causam illorum
12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures
tuae ad verba scientiae
13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim
percusseris eum virga non morietur
14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno
liberabis
15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit
tecum cor meum
16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum
labia tua
17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini
esto tota die
18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio
tua non auferetur
19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via
animum tuum
20 noli esse in conviviis potatorum nec in
comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt
21 quia vacantes potibus et dantes symbola
consumentur et vestietur pannis dormitatio
22 audi patrem tuum qui genuit te et ne
contemnas cum senuerit mater tua
23 veritatem eme et noli vendere sapientiam
et doctrinam et intellegentiam
24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem
genuit laetabitur in eo
25 gaudeat pater tuus et mater tua et
exultet quae genuit te
26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias
meas custodiant
27 fovea enim profunda est meretrix et
puteus angustus aliena
28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos
viderit interficit
29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui
sine causa vulnera cui suffusio oculorum
30 nonne his qui morantur in vino et student
calicibus epotandis
31 ne intuearis vinum quando flavescit cum
splenduerit in vitro color eius ingreditur blande
32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut
regulus venena diffundet
33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur
perversa
34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi
sopitus gubernator amisso clavo
35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt
me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam
|