1 haec
quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda
2 gloria Dei celare verbum et gloria regum
investigare sermonem
3 caelum sursum et terra deorsum et cor
regum inscrutabile
4 aufer robiginem de argento et egredietur
vas purissimum
5 aufer impietatem de vultu regis et firmabitur
iustitia thronus eius
6 ne gloriosus appareas coram rege et in loco
magnorum ne steteris
7 melius est enim ut dicatur tibi ascende
huc quam ut humilieris coram principe
8 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito
ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
9 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum
extraneo non reveles
10 ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare
non cesset
11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur
verbum in tempore suo
12 inauris aurea et margaritum fulgens qui
arguit sapientem et aurem oboedientem
13 sicut frigus nivis in die messis ita legatus
fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
14 nubes et ventus et pluviae non sequentes
vir gloriosus et promissa non conplens
15 patientia lenietur princeps et lingua
mollis confringet duritiam
16 mel invenisti comede quod sufficit tibi
ne forte saturatus evomas illud
17 subtrahe pedem tuum de domo proximi tui
nequando satiatus oderit te
18 iaculum et gladius et sagitta acuta homo
qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
19 dens putridus et pes lapsus qui sperat
super infideli in die angustiae
20 et amittit pallium in die frigoris acetum
in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
21 si esurierit inimicus tuus ciba illum et
si sitierit da ei aquam bibere
22 prunam enim congregabis super caput eius
et Dominus reddet tibi
23 ventus aquilo dissipat pluvias et facies
tristis linguam detrahentem
24 melius est sedere in angulo domatis quam cum
muliere litigiosa et in domo communi
25 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de
terra longinqua
26 fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens
coram impio
27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic
qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
28 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita
vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum
|