1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi
leo confidens absque terrore erit
2 propter peccata terrae multi principes eius et
propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior
erit
3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri
vehementi in quo paratur fames
4 qui derelinquunt legem laudant impium qui
custodiunt succenduntur contra eum
5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt
Dominum animadvertunt omnia
6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua
quam dives pravis itineribus
7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit
comesatores confundit patrem suum
8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali
in pauperes congregat eas
9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio
eius erit execrabilis
10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo
corruet et simplices possidebunt bona
11 sapiens sibi videtur vir dives pauper
autem prudens scrutabitur eum
12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus
impiis ruinae hominum
13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui
confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero
mentis est durae corruet in malum
15 leo rugiens et ursus esuriens princeps
impius super populum pauperem
16 dux indigens prudentia multos opprimet
per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
17 hominem qui calumniatur animae sanguinem
si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui
perversis ingreditur viis concidet semel
19 qui operatur terram suam saturabitur
panibus qui sectatur otium replebitur egestate
20 vir fidelis multum laudabitur qui autem
festinat ditari non erit innocens
21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene
iste et pro buccella panis deserit veritatem
22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat
quod egestas superveniat ei
23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud
eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
24 qui subtrahit aliquid a patre suo et
matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est
25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat
qui sperat in Domino saginabitur
26 qui confidit in corde suo stultus est qui
autem graditur sapienter iste salvabitur
27 qui dat pauperi non indigebit qui
despicit deprecantem sustinebit penuriam
28 cum surrexerint impii abscondentur
homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti
|