1 veneruntque duo angeli Sodomam vespere
sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis
adoravitque pronus in terra
2 et dixit obsecro domini declinate in
domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in
viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus
3 conpulit illos oppido ut deverterent ad
eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt
4 prius autem quam irent cubitum viri
civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul
5 vocaveruntque Loth et dixerunt ei ubi sunt
viri qui introierunt ad te nocte educ illos huc ut cognoscamus eos
6 egressus ad eos Loth post tergum
adcludens ostium ait
7 nolite quaeso fratres mei nolite malum hoc facere
8 habeo duas filias quae necdum cognoverunt virum
educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis
nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei
9 at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus
es inquiunt ut advena numquid ut iudices te ergo ipsum magis quam hos
adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime iam prope erat ut refringerent
fores
10 et ecce miserunt manum viri et
introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium
11 et eos qui erant foris percusserunt
caecitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent
12 dixerunt autem ad Loth habes hic tuorum
quempiam generum aut filios aut filias omnes qui tui sunt educ de urbe hac
13 delebimus enim locum istum eo quod
increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos
14 egressus itaque Loth locutus est ad
generos suos qui accepturi erant filias eius et dixit surgite egredimini de
loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens
loqui
15 cumque esset mane cogebant eum angeli
dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter
pereas in scelere civitatis
16 dissimulante illo adprehenderunt manum
eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi
17 et eduxerunt eum posueruntque extra
civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum
nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas
18 dixitque Loth ad eos quaeso Domine mi
19 quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti
misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in
monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar
20 est civitas haec iuxta ad quam possum fugere
parva et salvabor in ea numquid non modica est et vivet anima mea
21 dixitque ad eum ecce etiam in hoc suscepi preces
tuas ut non subvertam urbem pro qua locutus es
22 festina et salvare ibi quia non potero facere
quicquam donec ingrediaris illuc idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor
23 sol egressus est super terram et Loth
ingressus est in Segor
24 igitur Dominus pluit super Sodomam et
Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
25 et subvertit civitates has et omnem circa
regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia
26 respiciensque uxor eius post se versa est
in statuam salis
27 Abraham autem consurgens mane ubi
steterat prius cum Domino
28 intuitus est Sodomam et Gomorram et
universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi
fornacis fumum
29 cum enim subverteret Deus civitates
regionis illius recordatus est Abrahae et liberavit Loth de subversione urbium
in quibus habitaverat
30 ascenditque Loth de Segor et mansit in
monte duae quoque filiae eius cum eo timuerat enim manere in Segor et mansit in
spelunca ipse et duae filiae eius
31 dixitque maior ad minorem pater noster
senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta
morem universae terrae
32 veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut
servare possimus ex patre nostro semen
33 dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa
et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando
accubuit filia nec quando surrexit
34 altera quoque die dixit maior ad minorem ecce
dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum
eo ut salvemus semen de patre nostro
35 dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque
minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel
quando illa surrexerit
36 conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo
37 peperitque maior filium et vocavit nomen eius
Moab ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem
38 minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius
Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie
|