1 verba
Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
2 quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid
dilecte votorum meorum
3 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias
tuas ad delendos reges
4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum
quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas
5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum
et mutet causam filiorum pauperis
6 date siceram maerentibus et vinum his qui
amaro sunt animo
7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et
doloris non recordentur amplius
8 aperi os tuum muto et causis omnium
filiorum qui pertranseunt
9 aperi os tuum decerne quod iustum est et
iudica inopem et pauperem
10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul
et de ultimis finibus pretium eius
11 beth confidit in ea cor viri sui et
spoliis non indigebit
12 gimel reddet ei bonum et non malum
omnibus diebus vitae suae
13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est
consilio manuum suarum
14 he facta est quasi navis institoris de
longe portat panem suum
15 vav et de nocte surrexit deditque praedam
domesticis suis et cibaria ancillis suis
16 zai consideravit agrum et emit eum de
fructu manuum suarum plantavit vineam
17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et
roboravit brachium suum
18 teth gustavit quia bona est negotiatio
eius non extinguetur in nocte lucerna illius
19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti
eius adprehenderunt fusum
20 caph manum suam aperuit inopi et palmas
suas extendit ad pauperem
21 lameth non timebit domui suae a frigoribus
nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus
22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et
purpura indumentum eius
23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum
senatoribus terrae
24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum
tradidit Chananeo
25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit
in die novissimo
26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae
in lingua eius
27 sade considerat semitas domus suae et panem
otiosa non comedet
28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam
praedicaverunt vir eius et laudavit eam
29 res multae filiae congregaverunt divitias tu
supergressa es universas
30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier
timens Dominum ipsa laudabitur
31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent
eam in portis opera eius
|