1 verba
Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas
vanitatum omnia vanitas
3 quid habet amplius homo de universo labore suo
quod laborat sub sole
4 generatio praeterit et generatio advenit terra
vero in aeternum stat
5 oritur sol et occidit et ad locum suum
revertitur ibique renascens
6 gyrat per meridiem et flectitur ad
aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos
regreditur
7 omnia flumina intrant mare et mare non
redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
8 cunctae res difficiles non potest eas
homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
9 quid est quod fuit ipsum quod futurum est
quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
10 nihil sub sole novum nec valet quisquam
dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante
nos
11 non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae
postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
12 ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
13 et proposui in animo meo quaerere et investigare
sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus
filiis hominum ut occuparentur in ea
14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa
vanitas et adflictio spiritus
15 perversi difficile corriguntur et stultorum
infinitus est numerus
16 locutus sum in corde meo dicens ecce magnus
effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et
mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
17 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque
doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et
adflictio spiritus
18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio
et qui addit scientiam addat et laborem
|