1 dixi
ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc
quoque esset vanitas
2 risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra
deciperis
3 cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem
meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec
viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero
dierum vitae suae
4 magnificavi opera mea aedificavi mihi domos
plantavi vineas
5 feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti
generis arboribus
6 extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam
lignorum germinantium
7 possedi servos et ancillas multamque familiam
habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in
Hierusalem
8 coacervavi mihi argentum et aurum et substantias
regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum
hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda
9 et supergressus sum opibus omnes qui
fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum
10 et omnia quae desideraverunt oculi mei
non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se
in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo
11 cumque me convertissem ad universa opera
quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in
omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole
12 transivi ad contemplandam sapientiam
erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem
suum
13 et vidi quia tantum praecederet sapientia
stultitiam quantum differt lux tenebris
14 sapientis oculi in capite eius stultus in
tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus
15 et dixi in corde meo si unus et stulti et
meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam
locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas
16 non enim erit memoria sapientis similiter
ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent
moritur doctus similiter et indoctus
17 et idcirco taeduit me vitae meae videntem
mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus
18 rursum detestatus sum omnem industriam
meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me
19 quem ignoro utrum sapiens an stultus
futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui
et est quicquam tam vanum
20 unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra
laborare sub sole
21 nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et
sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum
malum
22 quid enim proderit homini de universo labore suo
et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est
23 cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt
nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est
24 nonne melius est comedere et bibere et
ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est
25 quis ita vorabit et deliciis affluet ut
ego
26 homini bono in conspectu suo dedit Deus
sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et
curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc
vanitas et cassa sollicitudo mentis
|