1 ne
temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo
Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui
2 multas curas sequuntur somnia et in multis
sermonibus invenitur stultitia
3 si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet
enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde
4 multoque melius est non vovere quam post votum
promissa non conplere
5 ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam
neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone
tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum
6 ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et
sermones innumeri tu vero Deum time
7 si videris calumnias egenorum et violenta iudicia
et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso
alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii
8 et insuper universae terrae rex imperat
servienti
9 avarus non implebitur pecunia et qui amat
divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas
10 ubi multae sunt opes multi et qui
comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis
11 dulcis est somnus operanti sive parum
sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum
12 est et alia infirmitas pessima quam vidi
sub sole divitiae conservatae in malum domini sui
13 pereunt enim in adflictione pessima generavit
filium qui in summa egestate erit
14 sicut egressus est nudus de utero matris
suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo
15 miserabilis prorsus infirmitas quomodo
venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum
16 cunctis diebus vitae suae comedit in
tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia
17 hoc itaque mihi visum est bonum ut
comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub
sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius
18 et omni homini cui dedit Deus divitias
atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte
sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei
19 non enim satis recordabitur dierum vitae
suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius
|