1 in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit
anima mea quaesivi illum et non inveni
2 surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas
quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
3 invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num
quem dilexit anima mea vidistis
4 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit
anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et
in cubiculum genetricis meae
5 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque
camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
6 quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula
fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
7 en lectulum Salomonis sexaginta fortes
ambiunt ex fortissimis Israhel
8 omnes tenentes gladios et ad bella
doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos
9 ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis
Libani
10 columnas eius fecit argenteas
reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter
filias Hierusalem
11 egredimini et videte filiae Sion regem
Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius
et in die laetitiae cordis eius
|