1 dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam
aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
2 ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui
pascitur inter lilia
3 pulchra es amica mea suavis et decora
sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
4 averte oculos tuos a me quia ipsi me
avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
5 dentes tui sicut grex ovium quae
ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
6 sicut cortex mali punici genae tuae
absque occultis tuis
7 sexaginta sunt reginae et octoginta
concubinae et adulescentularum non est numerus
8 una est columba mea perfecta mea una est
matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam
praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
9 quae est ista quae progreditur quasi
aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
10 descendi ad hortum nucum ut viderem poma
convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
11 nescivi anima mea conturbavit me propter
quadrigas Aminadab
12 revertere revertere Sulamitis revertere revertere
ut intueamur te
|