1 quis
mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et
deosculer et iam me nemo despiciat
2 adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi
me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum
meorum
3 leva eius sub capite meo et dextera
illius amplexabitur me
4 adiuro vos filiae Hierusalem ne
suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
5 quae est ista quae ascendit de deserto
deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi
corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
6 pone me ut signaculum super cor tuum ut
signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut
inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum
7 aquae multae non poterunt extinguere
caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus
suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
8 soror nostra parva et ubera non habet quid
faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
9 si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea
si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
10 ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta
sum coram eo quasi pacem repperiens
11 vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos
tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
12 vinea mea coram me est mille tui Pacifice et
ducenti his qui custodiunt fructus eius
13 quae habitas in hortis amici auscultant fac me
audire vocem tuam
14 fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque
cervorum super montes aromatum
|