1.
1 et factum est postquam percussit Alexander Philippi
Macedo
qui primus regnavit in Graecia egressus de terra Cetthim Darium
regem Persarum et Medorum
2 constituit
proelia multa et omnium obtinuit munitiones et
interfecit reges terrae
3 et pertransiit
usque ad fines terrae et accepit spolia
multitudinis gentium et
siluit terra in conspectu eius
4 et congregavit
virtutem exercituum fortem nimis et exaltatum
est et elevatum cor eius
5 et obtinuit
regiones gentium et tyrannos et facti sunt illi
in tributum
6 et post haec
decidit in lectum et cognovit quia moritur
7 et vocavit
pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a
iuventute et divisit illis
regnum suum cum adhuc viveret
8 et regnavit
Alexander annis duodecim et mortuus est
9 et obtinuerunt
pueri eius regnum unusquisque in loco suo
10 et
inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius et
filii eorum post eos annis
multis et multiplicata sunt mala in
terra
11 et exiit ex eis
radix peccatrix Antiochus Inlustris filius
Antiochi regis qui fuerat
Romae obses et regnavit in anno
centesimo tricesimo
et septimo regni Graecorum
12 in diebus
illis exierunt ex Israhel filii iniqui et
suaserunt multis dicentes eamus
et disponamus testamentum cum
gentibus quae circa nos
sunt quia ex quo recessimus ab eis
invenerunt nos multa mala
13 et bonus
visus est sermo in oculis eorum
14 et
destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et
dedit illis potestatem ut facerent iustitiam
gentium
15 et
aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis secundum leges
nationum
16 et fecerunt
sibi praeputia et recesserunt a testamento
sancto et iuncti sunt
nationibus et venundati sunt ut facerent
malum
17 et paratum
est regnum in conspectu Antiochi et coepit
regnare in terra
Aegypti ut regnaret super duo regna
18 et intravit in Aegyptum in multitudine gravi in curribus
et
elefantis et equitibus et copiosa navium multitudine
19 et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti et
veritus est Ptolomeus a
facie eius et fugit et ceciderunt
vulnerati multi
20 et
conprehendit civitates munitas in terra Aegypti et
accepit spolia terrae
Aegypti
21 et convertit
Antiochus postquam percussit Aegyptum in
centesimo et quadragesimo
et tertio anno et ascendit ad Israhel
22 et ascendit
Hierosolymis in multitudine gravi
23 et intravit
in sanctificationem cum superbia et accepit
altare aureum et
candelabrum luminis et universa vasa eius et
mensam propositionis et
libatoria et fialas et mortariola aurea
et velum et coronas et ornamentum
aureum quod in facie templi
erat et comminuit omnia
24 et accepit
argentum et aurum et vasa concupiscibilia et
accepit thesauros occultos
quos invenit et sublatis omnibus
abiit in terram suam
25 et fecit caedem
hominum et locutus est superbia magna
26 et factus est
planctus magnus in Israhel et in omni loco
eorum
27 et
ingemuerunt principes et seniores virgines et iuvenes
infirmati sunt et
speciositas mulierum inmutata est
28 omnis maritus
sumpsit lamentum quae sedebant in toro
maritali lugebant
29 et commota
est terra super habitantes in ea et universa
domus Iacob induit
confusionem
30 et post duos
annos dierum misit rex principem tributorum in
civitates Iuda et venit
Hierusalem cum turba magna
31 et locutus
est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt
ei
32 et inruit
super civitatem repente et percussit eam plaga et
perdidit populum multum ex
Israhel
33 et accepit
spolia civitatis et succendit eam igni et
destruxit domos eius et
muros eius in circuitu
34 et captivas
duxerunt mulieres et natos et pecora
possederunt
35 et
aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et
turribus firmis et facta
est illis in arcem
36 et posuerunt
illic gentem peccatorum viros iniquos et
convaluerunt in ea et
posuerunt arma et escas et congregaverunt
spolia Hierusalem
37 et
reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
38 et factum est
hoc ad insidias sanctificationi et in
diabolum malum in Israhel
39 et effuderunt
sanguinem innocentem per circuitum
sanctificationis et
contaminaverunt sanctificationem
40 et fugerunt
habitatores Hierusalem propter eos et facta est
habitatio exterorum et
facta est extera semini suo et nati eius
reliquerunt eam
41 sanctificatio
eius desolata est sicut solitudo dies festi
eius conversi sunt in
luctum sabbata eius in obprobrium honores
eius in nihilum
42 secundum
gloriam eius multiplicata est ignominia eius et
sublimitas eius conversa
est in luctum
43 et scripsit
rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis
populus unus et reliquerunt
unusquisque legem suam
44 et
consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
45 et multi ex
Israhel consenserunt ei et sacrificaverunt
idolis et coinquinaverunt
sabbatum
46 et misit rex
Antiochus libros per manus nuntiorum in
Hierusalem et in omnes
civitates Iudae ut sequerentur legem
gentium terrae
47 et
prohiberent holocausta et sacrificia et placationes
fieri in templo Dei
48 et
prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes
49 et
coinquinari sancta et sanctum populum Israhel
50 et iussit
aedificari aras et templa et idola et immolari
carnes suillas et pecora
communia
51 et relinquere
filios suos incircumcisos et coinquinari
animas eorum in omnibus
inmundis et abominationibus ita ut
obliviscerentur legem et
inmutarent omnes iustificationes Dei
52 et quicumque non fecisset secundum verbum regis Antiochi
moreretur
53 secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo et
praeposuit principes populo
qui haec fieri cogerent
54 et iusserunt
civitatibus Iudae sacrificare
55 et congregati
sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant
legem Domini et fecerunt
mala super terram
56 et
effugaverunt populum Israhel in abditis et in
absconditis fugitivorum
locis
57 die quintadecima mensis casleu quinto et quadragesimo
anno
aedificavit rex Antiochus
abominandum idolum desolationis super
altare Dei et per
universas civitates Iudae in circuitu
aedificaverunt aras
58 et ante
ianuas domorum et in plateis incendebant tura et
sacrificabant
59 et libros
legis Dei conbuserunt igni scindentes eos
60 et apud
quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini et
quicumque observabant legem
Domini secundum edictum regis
trucidabant eum
61 in virtute
sua faciebant haec populo Israhel qui
inveniebantur in
omni mense in civitatibus
62 et quinta et vicesima die mensis sacrificabant super
aram
quae erat contra altare
63 et mulieres quae circumcidebant filios suos
trucidabantur
secundum iussum regis Antiochi
64 et
suspendebant pueros a cervicibus per universas domos
eorum et eos qui
circumciderunt eos trucidabant
65 et multi de
populo Israhel definierunt apud se ut non
manducarent inmunda et
elegerunt magis mori quam cibis
coinquinari inmundis
66 et noluerunt
infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
67 et facta est
ira magna super populum valde
|