Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 2.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

2.

1 in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii

 Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in

 monte Modin

2 et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis

3 et Simeon qui cognominabatur Thasi

4 et Iudas qui vocabatur Macchabeus

5 et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui

 cognominabatur Apphus

6 hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in

 Hierusalem

7 et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre

 contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et

 sedere illic cum datur in manibus inimicorum

8 sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut

 homo ignobilis

9 vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt

 iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio

 inimicorum

10 quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit

 spolia eius

11 omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est

 ancilla

12 et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas

 nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes

13 quo ergo nobis adhuc vivere

14 et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et

 operuerunt se ciliciis et planxerunt valde

15 et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut

 cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et

 accendere et a lege Dei discedere

16 et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos

 sed Matthathias et filii eius constanter steterunt

17 et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt

 Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac

 civitate et ornatus filiis et fratribus

18 ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes

 gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu

 et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro

 et muneribus multis

19 et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes

 gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a

 servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius

20 ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum

 nostrorum

21 propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere

 legem et iustitias Dei

22 non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus

 transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via

23 et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in

 omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin

 secundum iussum regis

24 et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius

 et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens

 trucidavit eum super aram

25 sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat

 immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit

26 et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi

27 et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum

 habet legis statuens testamentum exeat post me

28 et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt

 quaecumque habebant in civitate

29 tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in

 desertum

30 ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et

 pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala

31 et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in

 Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui

 dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et

 abissent post illos multi

32 et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos

 proelium in die sabbatorum

33 et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite

 secundum verbum regis et vivetis

34 et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut

 polluamus diem sabbatorum

35 et concitaverunt adversus eos proelium

36 et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta

37 dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes

 erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos

38 et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et

 uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille

 animas hominum

39 et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt

 super eos valde

40 et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres

 nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro

 animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent

 nos a terra

41 et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque

 venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et

 non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis

42 tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis

 viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege

43 et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti

 sunt illis ad firmamentum

44 et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira

 sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad

 nationes ut evaderent

45 et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras

46 et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt

 in finibus Israhel in fortitudine

47 et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus

 in manu eorum

48 et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum

 et non dederunt cornu peccatori

49 et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit

 filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et

 tempus eversionis et ira indignationis

50 nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas

 vestras pro testamento patrum

51 et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus

 suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum

52 Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et

 reputatum est ei ad iustitiam

53 Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et

 factus est dominus Aegypti

54 Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum

 sacerdotii aeterni

55 Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel

56 Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem

57 David in sua misericordia consecutus est sedem regni in

 saecula

58 Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum

59 Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma

60 Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum

61 et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes

 qui sperant in eum non infirmantur

62 et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius

 stercus et vermis est

63 hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est

 in terram suam et cogitatio eius periet

64 vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia

 in ipsa gloriosi eritis

65 et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est

 ipsum audite semper et ipse vobis erit pater

66 et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit

 vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi

67 et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate

 vindictam populi vestri

68 et retribuite retributionem gentibus et intendite in

 praeceptum legis

69 et benedixit eos et adpositus est ad patres suos

70 et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et

 sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin

 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License