Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 3.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3.

1 et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro

 eo

2 et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se

 coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum

 laetitia

3 et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut

 gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et

 protegebat castra gladio suo

4 similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus

 leonis rugiens in venatione

5 et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui

 conturbabant populum suum succendit flammis

6 et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii

 iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius

7 et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in

 operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione

8 et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et

 avertit iram ab Israhel

9 et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit

 pereuntes

10 et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem

 multam et magnam ad bellandum contra Israhel

11 et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et

 occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt

12 et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas

 et erat pugnans in eo omnibus diebus

13 et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit

 Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum

14 et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et

 debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum

 regis

15 et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum

 fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel

16 et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam

 illi cum paucis

17 ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt

 Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam

 tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie

18 et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum

 et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in

 multis et in paucis

19 quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de

 caelo fortitudo est

20 ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut

 disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut

 spolient nos

21 nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris

22 et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem

 ne timueritis eos

23 ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et

 contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius

24 et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum

 et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in

 terram Philisthim

25 et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super

 omnes gentes in circuitu eorum

26 et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae

 narrabant omnes gentes

27 ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo

 et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra

 fortia valde

28 et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in

 annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia

29 et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa

 regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in

 terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus

30 et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et

 donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super

 reges qui ante eum fuerant

31 consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem

 et accipere tributa regionum et congregare argentum multum

32 et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super

 negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti

33 et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret

34 et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei

 de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et

 Hierusalem

35 ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam

 virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam

 de loco

36 et ut constitueret habitatores filios alienigenas in

 omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum

37 et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab

 Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et

 septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat

 superiores regiones

38 et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et

 Gorgiam viros potentes ex amicis regis

39 et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia

 equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum

 verbum regis

40 et processerunt ut irent cum universa virtute sua et

 venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri

41 et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt

 argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra

 ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos

 exercitus Syriae et terrae alienigenarum

42 et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala

 et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba

 regis quae mandavit populo facere in interitum et

 consummationem

43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus

 deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et

 sanctis nostris

44 et congregatus est conventus ut essent parati in proelium

 et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes

45 et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non

 erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum

 conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat

 habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit

 ibi tibia et cithara

46 et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem

 quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel

47 et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere

 in capite suo et destituerunt vestimenta sua

48 et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes

 similitudinem simulacrorum suorum

49 et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et

 decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies

50 et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus

 istis et quo eos ducemus

51 et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et

 sacerdotes tui in luctu et humilitate

52 et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant

 tu scis quae cogitant in nos

53 quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu

 adiuves nos

54 et tubis exclamaverunt voce magna

55 et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et

 centuriones et pentecontarcos et decuriones

56 et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et

 plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in

 domum suam secundum legem

57 et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum

58 et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote

 parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae

 convenerunt disperdere nos et sancta nostra

59 quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala

 gentis nostrae et sanctorum

60 sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License