8.
1 et audivit
Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus
et adquiescunt ad omnia
quae postulantur ab eis et quicumque
accesserunt ad eos
statuerunt cum eis amicitias et quia sunt
potentes viribus
2 audierunt
proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in
Galatia quia obtinuerunt
eos et duxerunt sub tributum
3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in
potestate
redegerunt metalla argenti
et auri quae illic sunt et
possederunt omnem
locum consilio suo et patientia
4 locos qui
longe erant valde ab eis et reges qui
supervenerant illis ab
extremis terrae contriverunt et
percusserunt eos plaga
magna ceteri autem dant eis tributum
omnibus annis
5 et Philippum
et Persen Citiorum regem et ceteros qui
adversus eos arma tulerunt
contriverunt bello et obtinuerunt
eos
6 et Antiochum magnum
regem Asiae qui eis pugnam intulerat
habens centum viginti
elefantos et exercitum magnum valde
contritum ab eis
7 et quia
ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et
qui regnaverint post eum
tributum magnum et daret obsides et
constitutum
8 et regionem
Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus
eorum et acceptas eas ab
illis dederunt Eumeni regi
9 et quia qui
erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos
et innotuit sermo his
10 et miserunt
ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos
et ceciderunt ex eis multi
et captivas duxerunt uxores eorum et
filios et diripuerunt eos
et terram eorum possederunt et
destruxerunt muros eorum et in servitutem illos
redegerunt
usque in hunc diem
11 et residua
regna et insulas quae aliquando restiterant
illis exterminaverunt et in
potestatem redegerunt
12 cum amicis
autem suis et qui in ipsis requiem habebant
conservaverunt amicitiam et
obtinuerunt regna quae erant
proxima et quae longe quia
quicumque audiebant nomen eorum
timebant eos
13 quibus vero
vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et
exaltati sunt valde
14 et in omnibus
istis nemo portabat diadema nec induebatur
purpura ut magnificaretur
in ea
15 et quia
curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant
trecentos viginti consilium
agentes semper de multitudine ut
quae digna sunt
gerant
16 et committunt
uni homini magistratum suum per singulos
annos dominari universae
terrae suae et omnes oboediunt uni et
non est invidia neque zelus
inter eos
17 et elegit
Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et
Iasonem filium Eleazari et
misit eos Romam constituere cum
illis amicitiam et
societatem
18 et ut
auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod
in servitutem premerent regnum Israhel
19 et abierunt
Romam viam multam valde et introierunt curiam
et dixerunt
20 Iudas
Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum
miserunt nos ad vos
statuere vobiscum societatem et pacem et
conscribi nos socios et
amicos vestros
21 et placuit
sermo in conspectu eorum
22 et hoc
rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et
miserunt Hierusalem ut
esset apud eos ibi memoriale pacis et
societatis
23 bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra
in
aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis
24 quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus
sociis
eorum in omni dominatione eorum
25 auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit
corde
pleno
26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt
triticum
arma pecuniam naves sicut
placuit Romanis et custodient mandata
eorum nihil ab eis accipientes
27 similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit
bellum adiuvabunt Romani ex
animo prout eis tempus permiserit
28 et
adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves
sicut placuit Romanis et
custodiant mandata eorum absque dolo
29 secundum haec
verba constituerunt Romani populo Iudaeorum
30 quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere
ad
haec aliquid voluerint
facient ex proposito suo et quaecumque
addiderint vel dempserint
rata erunt
31 sed et de
malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus
ei dicentes quare
gravasti iugum tuum super amicos nostros et
socios Iudaeos
32 si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis
iudicium et pugnabimus tecum mari terraque
|