Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 9.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

9.

1 interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et

 exercitus eius in proelio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum

 mittere in Iudaeam et dextrum cornu cum illis

2 et abierunt viam quae ducit in Galgala et castra posuerunt

 in Mesaloth quae est in Arbellis et occupaverunt eam et

 peremerunt animas hominum multas

3 et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi

 adplicuerunt exercitum ad Hierusalem

4 et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et

 duo milia equitum

5 et Iudas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo

 electi

6 et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et

 timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non

 remanserunt ex eis nisi octingenti viri

7 et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum

 perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus

 congregandi eos et dissolutus est

8 et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad

 adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos

9 et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus

 animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et

 pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus

10 et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et

 si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter

 fratres nostros et non inferamus crimen gloriae nostrae

11 et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et

 divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et

 sagittarii praeibant exercitum et primi certaminis omnes

 potentes

12 Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex

 duabus partibus et clamabant tubis

13 exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iudae etiam

 ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est

 proelium a mane usque ad vesperam

14 et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in

 dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde

15 et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos

 usque ad montem Azoti

16 et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est

 dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a

 tergo

17 et ingravatum est proelium et ceciderunt vulnerati multi ex

 his et illis

18 et Iudas cecidit et ceteri fugerunt

19 et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin

20 et fleverunt eum omnis populus Israhel planctu magno et

 lugebant dies multos

21 et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat

 Israhel

22 et cetera verba Iudae bellorum et virtutum quas fecit non

 sunt descripta multa enim erant valde

23 et factum est post obitum Iudae emerserunt iniqui in

 omnibus finibus Israhel et exorti sunt omnes qui operabantur

 iniquitatem

24 in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se

 Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis

25 et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos

 regionis

26 et exquirebant et perscrutabantur amicos Iudae et

 adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat

27 et facta est tribulatio magna in Israhel qualis non fuit ex

 qua die non est visus propheta in Israhel

28 et congregati sunt omnes amici Iudae et dixerunt Ionathae

29 ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non

 est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt

 genti nostrae

30 nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem

 ad bellandum bellum nostrum

31 et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit

 loco Iudae fratris sui

32 et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere

33 et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum

 eo erant et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad

 aquam lacus Asphar

34 et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis

 exercitus eius trans Iordanem

35 et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos

 amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat

 copiosus

36 et exierunt filii Iambri ex Madabas et conprehenderunt

 Iohannem et omnia quae habebat et abierunt habentes ea

37 post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri

 eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam

 ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum

 ambitione magna

38 et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et

 ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis

39 et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et

 adparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres

 eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis

40 et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et

 ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et

 acceperunt omnia spolia eorum

41 et conversae sunt nuptiae in luctum et vox musicorum

 ipsorum in lamentum

42 et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi

 sunt ad ripam Iordanis

43 et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram

 Iordanis in virtute multa

44 et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra

 inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius

 tertius

45 ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde

 et ripae et paludes et saltus et non est locus devertendi

46 nunc ergo clamate in caelum ut liberemini de manu

 inimicorum vestrorum et commissum est bellum

47 et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et

 devertit ab eo retro

48 et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem

49 et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et

 reversi sunt Hierusalem

50 et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea munitionem

 quae erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et

 Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris

51 et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in

 Israhel

52 et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit

 in eis auxilia et adparatum escarum

53 et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos

 in arce in Hierusalem in custodia

54 et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo

 praecepit Alchimus destrui muros domus sanctae interioris et

 destrui opera prophetarum et coepit destruere

55 in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt

 opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est

 paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua

56 et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno

57 et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus

 est ad regem et siluit terra annis duobus

58 et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui

 cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo

 adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte

59 et abierunt et consilium ei dederunt

60 et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte

 epistulas sociis suis qui erant in Iudaea ut conprehenderent

 Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia

 innotuit eis consilium eorum

61 et adprehendit de viris regionis qui principes erant

 malitiae quinquaginta viros et occidit eos

62 et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in

 Bethbessi quae est in deserto et struxit diruta eius et

 firmaverunt eam

63 et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem

 suam et his qui de Iuda erant denuntiavit

64 et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit

 eam dies multos et fecit machinas

65 et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et

 exiit in regionem et venit cum numero

66 et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in

 tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus

67 Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et

 succenderunt machinas

68 et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et

 adflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius

 erat inanis

69 et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut

 veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem

 cogitavit cum reliquis abire in regionem suam

70 et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos conponere cum

 ipso pacem et reddere ei captivitatem

71 et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit

 nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitae eius

72 et reddidit ei captivitatem quam prius erat praedatus de

 terra Iuda et conversus abiit in terram suam et non adposuit

 amplius venire in fines eius

73 et cessavit gladius ex Israhel et habitavit Ionathas in

 Machemas et coepit Ionathas ibi iudicare populum et

 exterminavit impios ex Israhel




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License