Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 10.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10.

1 et anno centesimo sexagesimo ascendit Alexander Antiochi

 filius qui cognominatus est Nobilis et occupavit Ptolomaidam et

 receperunt eum et regnavit illic

2 et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum valde

 copiosum et exivit obviam illi in proelium

3 et misit Demetrius ad Ionathan epistulam verbis pacificis

 ut magnificaret eum

4 dixit enim anticipemus pacem facere cum eo priusquam faciat

 cum Alexandro adversus nos

5 recordabitur enim omnium quae fecimus in eum et in fratrem

 eius et in gentem eius

6 et dedit ei potestatem congregandi exercitum et fabricare

 arma et esse ipsum socium eius et obsides qui erant in arce

 iussit tradi ei

7 et venit Ionathas in Hierusalem et legit epistulas in

 auditu omnis populi et eorum qui in arce erant

8 et timuerunt timore magno quoniam audierunt quod dedit ei

 rex in potestatem congregandi exercitum

9 et traditi sunt Ionathae obsides et reddidit eos parentibus

 suis

10 et habitavit Ionathas in Hierusalem et coepit aedificare

 et innovare civitatem

11 et dixit facientibus opera ut struerent muros et montem

 Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem et ita

 fecerunt

12 et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas

 aedificaverat Bacchides

13 et reliquit unusquisque locum suum et abiit in terram suam

14 tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui

 reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad

 refugium

15 et audivit Alexander rex promissa quae promisit Demetrius

 Ionathae et narraverunt ei proelia et virtutes quas ipse fecit

 et fratres eius et labores quos laboraverunt

16 et ait numquid inveniemus aliquem virum talem et nunc

 faciemus eum amicum et socium nostrum

17 et scripsit epistulam et misit ei secundum haec verba

 dicens

18 rex Alexander fratri Ionathae salutem

19 audivimus de te quod vir potens viribus et aptus es ut sis

 amicus noster

20 et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis

 tuae et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam

 auream ut quae nostra sunt sentias et conserves amicitias ad

 nos

21 et induit se Ionathas stolam sanctam septimo mense anno

 centesimo sexagesimo in die sollemni scenophegiae et

 congregavit exercitum et fecit arma copiosa

22 et audivit Demetrius verba ista et contristatus est et ait

23 quid hoc fecimus quod praeoccupavit nos Alexander

 adprehendere amicitiam Iudaeorum ad munimen sui

24 scribam et ego illi verba deprecatoria et dignitates et

 dona ut sit mecum in adiutorio

25 et scripsit in haec verba rex Demetrius genti Iudaeorum

 salutem

26 quoniam servastis ad nos pactum et mansistis in amicitia

 nostra et non accessistis ad inimicos nostros audivimus et

 gavisi sumus

27 et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem et

 retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum

28 et remittemus vobis praestationes multas et dabimus vobis

 donationes

29 et nunc absolvo vos et omnes Iudaeos a tributis et pretia

 salis indulgeo et coronas remitto et tertias seminis

30 et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae

 relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra

 Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria

 et Galilea ex hodierna die et in totum tempus

31 et Hierusalem sit sancta et libera cum finibus suis et

 decimae et tributa ipsius sint

32 remitto etiam potestatem arcis quae est in Hierusalem et

 do eam summo sacerdoti et constituat in ea viros quoscumque

 ipse elegerit qui custodiant eam

33 et omnem animam Iudaeorum quae captiva est a terra Iuda in

 omni regno meo relinquo liberam gratis ut omnes a tributis

 resolvantur etiam pecorum suorum

34 et omnes dies sollemnes et sabbata et neomeniae et dies

 decreti et tres dies ante diem sollemnem et tres post diem

 sollemnem sint omnes inmunitatis et remissionis omnibus Iudaeis

 qui sunt in regno meo

35 et nemo potestatem agere aliquid habeat et movere negotii

 adversus aliquem eorum in omni causa

36 et ut adscribantur ex Iudaeis in exercitu regis ad

 triginta milia virorum et dabuntur illis copiae ut oportet

 omnibus exercitibus regis et ex ipsis ordinabuntur qui sint in

 munitionibus regis magni

37 et ex his constituentur supra negotia regni quae aguntur

 ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut

 praecepit rex in terra Iuda

38 et tres civitates quae additae sunt Iudaeae ex regione

 Samariae cum Iudaea reputentur ut sint sub uno et non oboediant

 aliae potestati nisi summi sacerdotis

39 Ptolomaidam et confines eius quas dedi donum sanctis qui

 sunt in Hierusalem ad necessarios sumptus sanctorum

40 et ego singulis annis dabo quindecim milia siclorum

 argenti de rationibus regis quae me contingunt

41 et omne quod reliquum fuit quod non reddiderant qui super

 negotia erant annis prioribus ex hoc dabunt in opera domus

42 et super haec quinque milia siclorum argenti quae

 accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos et haec ad

 sacerdotes pertineant qui ministerio funguntur

43 et quicumque fugerint in templum quod est in Hierosolymis

 et in omnibus finibus eius obnoxios regi in omni negotio

 dimittatis et universa quae sunt eis in regno meo libera

 habeant

44 et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum sumptus

 dabuntur de ratione regis

45 et ad extruendos muros Hierusalem et communiendos in

 circuitu sumptus dabuntur de ratione regis et ad construendos

 muros in Iudaea

46 ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non

 crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae

 magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde

47 et conplacuit eis in Alexandrum quia ipse fuerat eis

 princeps sermonum pacis et ipsi auxilium ferebant omnibus

 diebus

48 et congregavit Alexander rex exercitum magnum et admovit

 castra ad Demetrium

49 et commiserunt proelium reges et fugit exercitus Alexandri

 et insecutus est eum Demetrius et incubuit super eos

50 et invaluit proelium nimis donec occidit sol et cecidit

 Demetrius in illa die

51 et misit Alexander ad Ptolomeum regem Aegypti legatos

 secundum haec verba dicens

52 quoniam ingressus sum in regnum meum et sedi in sede

 patrum meorum et obtinui principatum et contrivi Demetrium et

 possedi regionem nostram

53 et commisi cum eo pugnam et contritus est ipse et castra

 eius a nobis et sedimus in sede regni eius

54 et nunc statuamus ad invicem amicitiam et da mihi filiam

 tuam uxorem et ero gener tuus et ipsi dignitatem

55 et respondit Ptolomeus rex dicens felix dies in qua

 reversus es ad terram patrum tuorum et sedisti in sede regni

 eorum

56 et nunc faciam tibi quae scripsisti sed occurre

 Ptolomaidae ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut

 dixisti

57 et exiit Ptolomeus de Aegypto ipse et Cleopatra filia eius

 et venit Ptolomaidae anno centesimo sexagesimo secundo

58 et occurrit ei Alexander rex et dedit ei Cleopatram filiam

 suam et fecit nuptias eius Ptolomaidae sicut reges in magna

 gloria

59 et scripsit rex Alexander Ionathae ut veniret obviam sibi

60 et abiit cum gloria Ptolomaidem et occurrit ibi duobus

 regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et

 invenit gratiam in conspectu eorum

61 et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israhel

 viri iniqui interpellantes adversus eum et non intendit ad eos

 rex

62 et iussit expoliari Ionathan vestimentis suis et induit

 eum purpura et ita fecerunt et conlocavit eum rex sedere secum

63 dixitque principibus exite cum eo in medio civitatis et

 praedicate ut nemo interpellet adversus eum de ullo negotio nec

 quisquam ei molestus sit de ulla ratione

64 et factum est ut viderunt qui interpellabant gloriam eius

 quae praedicabatur et opertum eum purpura fugerunt omnes

65 et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos

 amicos et posuit eum ducem et participem principatus

66 et reversus est Ionathan in Hierusalem cum pace et

 laetitia

67 in anno centesimo sexagesimo quinto venit Demetrius filius

 Demetrii a Creta in terram patrum suorum

68 et audivit Alexander rex et contristatus est valde et

 reversus est Antiochiam

69 et constituit Demetrius Apollonium qui praeerat

 Coelesyriae et congregavit exercitum magnum et accessit ad

 Iamniam et misit ad Ionathan summum sacerdotem

70 dicens tu solus resistis nobis ego autem factus sum in

 derisum et in obprobrium propterea quia tu potestatem exerces

 in montibus

71 nunc ergo si confidis in virtutibus tuis descende ad nos

 in campum et conparemus illic invicem quia mecum est virtus

 bellorum

72 interroga et disce qui sim ego et ceteri qui auxilio sunt

 mihi qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem

 nostram quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua

73 et nunc quomodo poteris sustinere equitatum exercitum

 tantum in campo ubi non est lapis neque saxum neque locus

 fugiendi

74 ut audivit autem Ionathas sermones Apollonii motus est

 animo et elegit decem milia virorum et exiit ab Hierusalem et

 concurrit ei Simon frater eius in adiutorium

75 et adplicuerunt castra in Ioppen et exclusit eum a

 civitate quia custodia Apollonii Ioppe erat et obpugnavit eam

76 et exterriti qui erant intra civitatem aperuerunt ei et

 obtinuit Ionathas Ioppen

77 et audivit Apollonius et admovit tria milia equitum et

 exercitum multum

78 et abiit Azotum tamquam iter faciens et statim exiit in

 campum eo quod haberet multitudinem equitum et confideret in

 eis et insecutus est eum Ionathas in Azotum et proelium

 commiserunt

79 et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos

 occulte

80 et cognovit Ionathas quoniam sunt insidiae post se et

 circuierunt castra eius a mane usque ad vesperam

81 populus autem stabat sicut praecepit Ionathas et

 laboraverunt equi eorum

82 et eiecit Simon exercitum suum et commisit contra legionem

 equites enim fatigati erant et contriti sunt ab eo et fugerunt

83 et qui dispersi sunt in campum fugerunt in Azotum et

 intraverunt in Bethdagon idolum suum ut se liberarent

84 et succendit Ionathas Azotum et civitates quae erant in

 circuitu eius et accepit spolia eorum et templum Dagon et eos

 qui fugerunt in illud succendit igni

85 et fuerunt qui ceciderunt gladio cum his qui succensi sunt

 fere octo milia virorum

86 et movit inde Ionathas castra et adplicuit ea Ascalona et

 exierunt de civitate obviam illi in magna gloria

87 et reversus est Ionathas in Hierusalem cum suis habentibus

 spolia multa

88 et factum est ut audivit Alexander rex sermones istos

 addidit adhuc glorificare Ionathan

89 et misit ei fibulam auream sicuti est consuetudo dari

 cognatis regum et dedit ei Accaron et omnes fines eius in

 possessionem




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License