11.
1 et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae
est
circa ora maris et naves
multas et quaerebat obtinere regnum
Alexandri dolo et
addere illud regno suo
2 et exiit in
Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia
mandaverat Alexander rex
exire ei obviam eo quod socer suus
esset
3 cum introiret
autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias
militum in singulis
civitatibus
4 et ut
adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon
succensum et Azotum et
cetera eius demolita et corpora proiecta
et eorum qui caesi
erant in bello tumulos quos fecerat secus
viam
5 et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam
facerent ei et tacuit rex
6 et occurrit
Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem
se salutaverunt et
dormierunt illic
7 et abiit
Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur
Eleutherus et reversus est
Hierusalem
8 rex autem
Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque
Seleuciam maritimam et
cogitabat in Alexandrum consilia mala
9 et misit
legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter
nos pactum et dabo tibi
filiam meam quam habet Alexander et
regnabis in regno
patris tui
10 paenituit enim me quod dederim illi filiam meam
quaesivit
enim me occidere
11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum
eius
12 et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et
abalienavit se ab Alexandro
et manifestae factae sunt
inimicitiae eius
13 et intravit
Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata
capiti suo Aegypti et Asiae
14 Ptolomeus
autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia
rebellabant qui erant in
locis illius
15 et audivit
Alexander et venit ad eum in bello et produxit
Ptolomeus rex exercitum et
occurrit ei in manu valida et
fugavit eum
16 et fugit
Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex
autem Ptolomeus exaltatus
est
17 et abstulit
Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit
Ptolomeo
18 et rex
Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in
munitionibus
perierunt ab his qui erant intra castra
19 et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
20 in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in
Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt
contra eam machinas multas
21 et abierunt
quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad
regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas
obsideret arcem
22 et ut audivit
iratus est et statim venit Ptolomaidam et
scripsit Ionathae ne
obsideret sed occurreret sibi ad
conloquium festinato
23 ut audivit
autem Ionathas iussit obsideri et elegit de
senioribus Israhel et de
sacerdotibus et dedit se periculo
24 et accepit
aurum et argentum et vestem et alia xenia multa
et abiit ad regem
Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu
eius
25 et
interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua
26 et fecit ei
rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant
et exaltavit eum ante
conspectu amicorum omnium
27 et statuit ei
principatum sacerdotii et quaecumque alia
habuit prius pretiosa et
fecit eum principem amicorum
28 et postulavit
Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam
toparcias id est et
Samariam et promisit ei talenta trecenta
29 et consensit
rex et scripsit Ionathae epistulas de his
omnibus hunc modum
continentes
30 rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum
31 exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti
nostro
de vobis misimus ad vos ut
sciretis
32 rex Demetrius Lastheni parenti salutem
33 genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae
iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem
ipsorum quam erga nos habent
34 statuimus ergo
illis omnes fines Iudaeae et tres civitates
Lyddam et Ramathae quae
additae sunt Iudaeae ex Samaria et
omnes confines earum
sequestra omnibus sacrificantibus in
Hierosolymis pro his quae
ab eis rex accipiebat per singulos
annos et pro fructibus
terrae et pomorum
35 et alia quae
ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex
hoc tempore remittimus eis
et areas salinarum et coronas quae
nobis deferebantur
36 omnia ipsis
concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc
et in omne tempus
37 nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae
et ponatur in monte sancto in loco celebri
38 et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu
suo
et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque
in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab
insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius
39 Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et
vidit
quoniam omnis exercitus
murmurat contra Demetrium et iit ad
Emalcuhel Arabum qui
nutriebat Antiochum filium Alexandri
40 et adsidebat
ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco
patris sui et enuntiavit ei
quanta fecit Demetrius et
inimicitias exercituum eius
adversum illum et mansit illic
diebus multis
41 et misit
Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui
in arce erant in Hierusalem
et qui in praesidiis erant quia
inpugnabant Israhel
42 et misit Demetrius
ad Ionathan dicens non haec tantum
faciam tibi et genti tuae
sed gloria inlustrabo te et gentem
tuam cum fuerit oportunum
43 nunc ergo
recte feceris si miseris viros in auxilium quia
discessit omnis exercitus
meus
44 et misit ei
Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam
et venerunt ad regem et
delectatus est rex in adventu eorum
45 et
convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia
virorum et volebant
interficere regem
46 et fugit rex
in aulam et occupaverunt qui erant de
civitate itinera civitatis
et coeperunt pugnare
47 et vocavit
rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes
simul ad eum et dispersi
sunt omnes per civitatem
48 et occiderunt
in illa die centum milia hominum et
succenderunt civitatem et
ceperunt spolia multa in illa die et
liberaverunt regem
49 et viderunt
qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei
civitatem sicut volebant et
infirmati sunt mente sua et
clamaverunt ad regem cum
precibus dicentes
50 da nobis
dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et
civitatem
51 et
proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt
Iudaei in conspectu regis
et in conspectu omnium qui erant in
regno eius et nominati sunt
in regno et regressi sunt in
Hierusalem habentes spolia multa
52 et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra
in conspectu eius
53 et mentitus
est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab
Ionathan et non
retribuit ei secundum beneficia quae sibi
tribuerat et vexabat eum
valde
54 post haec
autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo
puer adulescens et regnavit
et inposuit diadema
55 et congregati
sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat
Demetrius et pugnaverunt
contra eum et fugit et terga vertit
56 et accepit
Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam
57 et scripsit
Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo
tibi sacerdotium et
constituo te super quattuor civitates ut
sis de amicis regis
58 et misit illi
vasa aurea et ministerium et dedit ei
potestatem bibendi in auro et
esse in purpura et habere fibulam
auream
59 et Simonem
fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri
usque ad fines Aegypti
60 et exiit
Ionathas et perambulabat trans flumen civitates
et congregatus est ad eum
omnis exercitus Syriae in auxilium et
venit Ascalona et
occurrerunt ei de civitate honorifice
61 et abiit inde
Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et
obsedit eam et succendit
quae in circuitu erant civitates et
praedatus est eas
62 et rogaverunt
Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et
accepit filios eorum
obsides et misit illos in Hierusalem et
perambulavit regionem usque
Damascum
63 et audivit
Ionathas quia praevaricati sunt principes
Demetrii in Cades quae est
in Galilea cum exercitu multo
volentes eum removere a
negotio regni
64 et occurrit
illis fratrem autem suum Simonem reliquit
intra provinciam
65 et adplicuit
Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus
multis et conclusit eos
66 et
postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et
eiecit eos inde et cepit
civitatem et posuit in ea praesidium
67 et Ionatha et
castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar
et ante lucem
vigilaverunt in campum Asor
68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et
tendebant ei insidias in
montibus ipse autem occurrit ex
adverso
69 insidiae vero
exsurrexerunt de locis suis et commiserunt
proelium
70 et fugerunt
qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo
relictus est ex eis nisi
Matthathias filius Absolomi et Iudas
filius Chalfi princeps
militiae exercitus
71 et scidit
Ionathas vestimenta sua et posuit terram in
capite suo et oravit
72 et reversus
est ad eos in proelium et convertit illos et
pugnaverunt
73 et viderunt
qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad
eum et insequebantur cum eo
usque Cades ad castra sua et
pervenerunt usque illuc
74 et ceciderunt
de alienigenis in die illa tria milia
virorum et regressus est
Ionatha in Hierusalem
|