| 
 12. 
1 et vidit
Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et 
 misit Romam statuere et
renovare cum eis amicitiam 
2 et ad Spartas
et ad alia loca misit epistulas secundum 
 eandem formam 
3 et abierunt
Romam et intraverunt in curiam et dixerunt 
 Ionathas summus sacerdos et
gens Iudaeorum miserunt nos ut 
 renovetis amicitiam et
societatem secundum pristinam 
4 et dederunt
illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent 
 eos in terram Iuda cum pace 
5 et hoc
exemplum epistularum quas scripsit Ionathas 
 Spartiatis 
6 Ionathas
summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes 
 et reliquus populus
Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem 
7 iam
pridem missae erant epistulae ad Onian summum 
 sacerdotem a Dario qui
regnabat apud vos quoniam estis fratres 
 nostri sicut
rescriptum continet quod subiectum est 
8 et suscepit
Onias virum qui fuerat missus cum honore et 
 accepit epistulas in quibus
significabatur de societate et 
 amicitia 
9 nos cum nullo
horum indigeremus habentes solacio sanctos 
 libros qui sunt in
manibus nostris 
10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et 
 amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora 
 transierunt ex quo misistis
ad nos 
11 nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus 
 sollemnibus et ceteris
quibus oportet memores sumus vestri in 
 sacrificiis quae offerimus
et observationibus sicut fas est et 
 decet meminisse fratrum 
12 laetamur
itaque de gloria vestra 
13 nos autem
circumdederunt multae tribulationes et multa 
 proelia et inpugnaverunt
nos reges qui sunt in circuitu nostro 
14 noluimus ergo
vobis molesti esse neque ceteris sociis et 
 amicis nostris in his
proeliis 
15 habuimus enim
de caelo auxilium et liberati sumus nos et 
 humiliati sunt
inimici nostri 
16 elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis 
 filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et 
 societatem pristinam 
17 mandavimus
itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent 
 vos ut reddant vobis
epistulas nostras de innovatione 
 fraternitatis nostrae 
18 et nunc bene
facietis respondentes nobis ad haec 
19 et hoc
rescriptum epistularum quod miserat Onias 
20 rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem 
21 inventum est
in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam 
 sunt fratres et quia sunt de
genere Abraham 
22 et nunc ex
quo haec cognovimus bene facitis scribentes 
 nobis de pace vestra 
23 sed et nos
rescripsimus vobis pecora nostra et 
 possessiones nostrae
vestrae sunt et vestra nostra mandavimus 
 itaque haec nuntiari vobis 
24 et audivit
Ionathas quoniam egressi sunt principes 
 Demetrii cum
exercitu multo supra quam prius pugnare adversus 
 eum 
25 et exiit ab
Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione 
 non enim dederat eis
spatium ut ingrederentur regionem eius 
26 et misit
speculatores in castra eorum et reversi 
 renuntiaverunt quia
constituunt supervenire illis nocte 
27 cum
occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare 
 et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et
posuit 
 custodes per circuitum
castrorum 
28 et audierunt
adversarii quia paratus est Ionathas cum suis 
 in bello et timuerunt et
formidaverunt corde suo et accenderunt 
 focos in castris suis 
29 Ionathas
autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque 
 mane videbant enim lumina
ardentia 
30 et secutus
est Ionatha et non conprehendit eos transierant 
 enim flumen Eleutherum 
31 et divertit Ionathas
ad Arabas qui vocantur Zabadei et 
 percussit eos et accepit
spolia eorum 
32 et iunxit et
venit Damascum et perambulavit omnem regionem 
 illam 
33 Simon autem
exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima 
 praesidia et declinavit in
Ioppen et occupavit eam 
34 audivit enim
quod vellent praesidium tradere partibus 
 Demetrii et posuit ibi
custodes ut custodirent eam 
35 et reversus
est Ionathas et convocavit seniores populi et 
 cogitavit cum eis
aedificare praesidia in Iudaea 
36 et aedificare muros in Hierusalem et exaltare
altitudinem 
 magnam inter medium arcis
et civitatis ut separaret eam a 
 civitate ut esset ipsa
singulariter et neque emant neque 
 vendant 
37 et
convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus 
 qui erat super torrentem ab
ortu solis et reparavit eum qui 
 vocatur Caphetetha 
38 et Simon
aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et 
 inposuit portas et seras 
39 et cum
cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema 
 et extendere manum in
Antiochum regem 
40 timens ne
forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret 
 adversus eum quaerebat
conprehendere eum et occidere et 
 exsurgens abiit in Bethasan 
41 et exiit
Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum 
 electorum in proelium et
venit Bethasan 
42 et vidit
Tryfon quia venit cum exercitu multo ut 
 extenderet in eum manus et
timuit 
43 et excepit
eum cum honore et commendavit eum omnibus 
 amicis suis et dedit ei
munera et praecepit exercitibus suis ut 
 oboedirent ei sicut sibi 
44 et dixit
Ionathae ut quid vexasti universum populum cum 
 bellum nobis non sit 
45 et nunc
remitte eos in domos suas elige autem tibi viros 
 paucos qui tecum sint et
veni mecum Ptolomaidam et tradam illam 
 tibi et reliqua praesidia
et exercitum et universos praepositos 
 negotii et conversus abibo
propterea enim veni 
46 et credidit
ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum 
 et abierunt in terram Iudam 
47 retinuit
autem secum tria milia virorum ex quibus remisit 
 in Galileam duo milia mille
autem cum eo venerunt 
48 ut intravit
autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas 
 Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui
cum eo 
 intraverant gladio
interfecerunt 
49 et misit
Tryfon exercitum et equites in Galileam et in 
 campum magnum ut perderent
omnes socios Ionathae 
50 at illi cum
cognovissent quia conprehensus est et periit 
 et omnes qui cum eo erant
hortati sunt semet ipsos et exierunt 
 parati in proelium 
51 et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res 
 est illis reversi sunt 
52 illi autem
venerunt omnes cum pace in terram Iuda et 
 planxerunt Ionathan et eos
qui cum eo fuerant valde et luxit 
 Israhel luctu magno 
53 et
quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum 
 perdere eos dixerunt enim 
54 non habent
principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus 
 illos et tollamus de
hominibus memoriam eorum 
  |