1 profectus inde Abraham in terram australem
habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
2 dixitque de Sarra uxore sua soror mea est
misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam
3 venit autem Deus ad Abimelech per somnium
noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
4 Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num
gentem ignorantem et iustam interficies
5 nonne ipse dixit mihi soror mea est et
ipsa ait frater meus est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum
feci hoc
6 dixitque ad eum Deus et ego scio quod
simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut
tangeres eam
7 nunc igitur redde uxorem viro suo quia
propheta est et orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod
morte morieris tu et omnia quae tua sunt
8 statimque de nocte consurgens Abimelech
vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum
timueruntque omnes viri valde
9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et
dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et
super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis
10 rursusque expostulans ait quid vidisti ut
hoc faceres
11 respondit Abraham cogitavi mecum dicens
forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
12 alias autem et vere soror mea est filia
patris mei et non filia matris meae et duxi eam uxorem
13 postquam autem eduxit me Deus de domo
patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem
ingrediemur dices quod frater tuus sim
14 tulit igitur Abimelech oves et boves et
servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
15 et ait terra coram vobis est ubicumque
tibi placuerit habita
16 Sarrae autem dixit ecce mille argenteos
dedi fratri tuo hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et
quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
17 orante autem Abraham sanavit Deus
Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt
18 concluserat enim Deus omnem vulvam domus
Abimelech propter Sarram uxorem Abraham
|