Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 16.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

16.

1 et ascendit Iohannis de Gazaris et nuntiavit Simoni patri

 suo quae fecit Cendebeus

2 et vocavit Simon duos filios suos seniores Iudam et

 Iohannem et ait illis ego et fratres mei expugnavimus hostes

 Israhel ab adulescentia usque in hunc diem et prosperatum est

 in manibus nostris liberare Israhel aliquotiens

3 nunc autem senui sed estote loco meo et fratris mei et

 egressi pugnate pro gente nostra auxilium vero de caelo

 vobiscum sit

4 et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum

 et equites et profecti sunt ad Cendebeum et dormierunt in Modin

5 et surrexerunt mane et abierunt in campum et ecce exercitus

 copiosus in obviam illis peditum et equitum et fluvius torrens

 erat inter medium ipsorum

6 et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius

 et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem et

 transfretavit primus et viderunt eum viri et transierunt post

 eum

7 et divisit populum et equites in medio peditum erat autem

 equitatus adversariorum copiosus nimis

8 et exclamaverunt sacris tubis et in fugam conversus est

 Cendebeus et castra eius et ceciderunt ex eis multi vulnerati

 residui autem fugerunt in munitionem

9 tunc vulneratus est Iudas frater Iohannis Iohannes autem

 insecutus est eos donec venit Caedronam quam aedificavit

10 et fugerunt usque ad turres quae erant in agris Azoti et

 succendit eas igni et ceciderunt ex illis duo milia virorum et

 reversus est Iudaeam in pace

11 et Ptolomeus filius Abobi constitutus erat dux in campo

 Hiericho et habebat argentum et aurum multum

12 erat enim gener summi sacerdotis

13 et exaltatum est cor eius et volebat obtinere regionem et

 cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius ut tolleret eos

14 Simon autem perambulans civitates quae erant in regione et

 sollicitudinem gerens earum descendit Hiericho ipse et

 Matthathias filius eius et Iudas anno centesimo septuagesimo

 septimo mense undecimo hic mensis sabath

15 et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam quae vocatur

 Doch cum dolo quam aedificavit et fecit eis convivium magnum et

 abscondit illic viros

16 et cum inebriatus esset Simon et filii eius surrexit

 Ptolomeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in

 convivium et occiderunt eum et duos filios eius et quosdam

 pueros eius

17 et fecit deceptionem magnam in Israhel et reddidit mala

 pro bonis

18 et scripsit haec Ptolomeus et misit regi ut mitteret ei

 exercitum in auxilium et traderet regionem et civitates eorum

 et tributa

19 et misit alios in Gazaram tollere Iohannem et tribunis

 misit epistulas ut venirent ad se et daret eis argentum et

 aurum et dona

20 et alios misit occupare Hierusalem et montem templi

21 et praecurrens quidam nuntiavit Iohanni in Gazara quia

 periit pater eius et fratres eius et quia misit te quoque

 interfici

22 ut audivit autem vehementer expavit et conprehendit viros

 qui venerant perdere eum et occidit eos cognovit enim quia

 quaerebant eum perdere

23 et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum

 virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos

 struxit et rerum gestarum eius

24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex

 quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License