1.
1 fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt
fratres qui sunt in
Hierosolymis Iudaei et qui in regione
Iudaeae et pacem bonam
2 benefaciat
vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est
ad Abraham et Isaac et
Iacob servorum suorum fidelium
3 et det vobis
cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius
voluntatem corde
magno et animo volente
4 adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius
et
faciat pacem
5 exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos
deserat in tempore malo
6 et nunc hic
sumus orantes pro vobis
7 regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos
Iudaei
scripsimus vobis in
tribulatione et impetu qui supervenit nobis
in istis annis ex quo
recessit Iason a sancta terra et a regno
8 portam
succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et
oravimus ad Dominum et
exauditi sumus et obtulimus sacrificium
et similaginem et
accendimus lucernas et proposuimus panes
9 et nunc
frequentate dies scenophegiae mensis casleu
10 anno centesimo octogesimo octavo populus qui est
Hierosolymis et in Iudaea
senatusque et Iudas Aristobolo
magistro Ptolomei regis qui
est de genere christorum sacerdotum
et his qui in Aegypto sunt
Iudaeis salutem et sanitatem
11 de magnis
periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi
utpote qui adversus talem
regem dimicavimus
12 ipse enim
ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt
contra nos
13 nam cum in
Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus
exercitus cecidit in templo
Naneae consilio deceptus sacerdotis
Naneae
14 ut enim cum
ea habitaturus venit ad locum Antiochus et
amici eius et ut acciperet
pecunias multas dotis nomine
15 cumque
proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum
paucis ingressus esset
intra ambitum fani clauserunt templum
16 cum intrasset
Antiochus apertoque occulto aditu templi
mittentes lapides
percusserunt ducem et qui cum eo erant et
diviserunt membratim et
capitibus amputatis foras proiecerunt
17 per omnia
benedictus Deus qui tradidit impios
18 facturi
igitur quinta et vicesima mensis casleu
purificationem templi
necessarium duximus significare vobis ut
vos quoque agatis diem
scenophegiae et diem ignis qui datus est
quando Neemias aedificato
templo et altari obtulit sacrificia
19 nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes
qui
tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte
absconderunt in valle ubi
erat puteus altus siccus et in eo
contutati sunt eum ita ut
omnibus ignotus esset locus
20 cum
praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut
mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes
sacerdotum illorum
qui absconderant misit ad requirendum ignem et
sicut
narraverunt nobis non invenerunt ignem sed
aquam crassam
21 et iussit eos
haurire et adferre sibi et sacrificia quae
inposita erant iussit
sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et
ligna et quae erant
superposita
22 utque hoc
factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui
prius erat in nubilo
accensus est ignis magnus ita ut omnes
mirarentur
23 orationem
autem faciebant omnes sacerdotes dum
consummaretur sacrificium
Ionatha inchoante ceteris autem
respondentibus
24 et Neemiae
erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium
creator terribilis et
fortis iustus et misericors qui solus es
rex bonus
25 solus
praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui
liberas Israhel de omni
malo qui fecisti patres electos et
sanctificasti eos
26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et
custodi partem tuam et sanctifica
27 congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt
gentibus contemptos et abominatos
respice ut sciant gentes quod
tu es Deus noster
28 adflige
opprimentes et contumeliam facientes in superbia
29 constitue
populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
30 sacerdotes autem
psallebant hymnos usquequo consumptum
esset sacrificium
31 cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua
aqua
Neemias iussit lapides
maiores perfundi
32 quod ut
factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine
quod refulsit ab altari
consumpta est
33 ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi
Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui
translati erant sacerdotes
aqua apparuit de qua Neemias et qui
cum eo erant purificaverunt
sacrificia
34 considerans
autem rex et rem diligenter examinans fecit ei
templum
35 et si quibus
donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et
tribuebat
36 appellavit autem
Neemias hoc Nepthar quod interpretatur
purificatio vocatur autem
apud plures Nephi
|