2.
1 invenitur
autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod
iussit accipere ignem eos
qui transmigrabantur ut significatum
est et ut mandavit
transmigratis
2 et dedit illis
legem ne obliviscerentur praecepta Domini et
ut non exerrarent mentibus
videntes simulacra aurea et argentea
et ornamenta eorum
3 et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent
a
corde suo
4 erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et
arcam
iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum
usquequo exiit in montem in
quo Moses ascendit et vidit Dei
hereditatem
5 et veniens ibi
Hieremias invenit locum speluncae et
tabernaculum et arcam et
altare incensi intulit illuc et ostium
obstruxit
6 et accesserunt
quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi
locum et non potuerunt
invenire
7 ut autem
cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus
erit locus donec congreget
Deus congregationem populi et
propitius fiat
8 et tunc
Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini
et nubes erit sicut et Mosi
manifestabatur et sicut cum Salomon
petiit ut locus
sanctificaretur magno Deo manifestabat haec
9 et ut
sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et
consummationis templi
10 sicut et
Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de
caelo et consumpsit
holocaustum
11 et dixit
Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro
peccato et consumptum est
12 similiter et
Salomon octo diebus celebravit dedicationem
13 inferebantur
autem in descriptionibus et commentariis
Neemiae haec eadem et ut
construens bibliothecam congregavit de
regibus libros et
prophetarum et David et epistulas regum et de
donariis
14 similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum
quod
nobis acciderat congregavit
omnia et sunt apud nos
15 si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis
16 acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene
igitur
facietis si egeritis hos dies
17 Deus autem
qui liberavit populum suum et reddidit
hereditatem omnibus et
regnum et sacerdotium et
sanctificationem
18 sicut
promisit in lege speramus quod cito nostri
miserebitur et congregabit
de sub caelo in locum sanctum
19 eripuit enim
nos de magnis periculis et locum purgavit
20 de Iuda vero
Macchabeo et fratribus eius et de templi magni
purificatione et de arae
dedicatione
21 sed et de
proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et
filium eius Eupatorem
22 et de
inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui
pro Iudaeis fortiter
fecerunt ita ut universam regionem cum
pauci essent vindicarent et
barbaram multitudinem fugarent
23 et
famosissimum in toto orbe templum recuperarent et
civitatem liberarent ut
leges quae abolendae erant
restituerentur Domino cum
omni tranquillitate propitio facto
illis
24 itemque ab Iasone
Cyreneo quinque libris conprehensa
temptavimus nos uno
volumine breviare
25 considerantes enim multitudinem librorum et
difficultatem
volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem
rerum
26 curavimus volentibus quidem legere ut esset animi
oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare
omnibus autem legentibus
utilitas conferatur
27 et nobis
quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa
suscepimus non
facilem laborem immo vero negotium plenum
vigiliarum et sudoris
adsumpsimus
28 sicut hii qui
praeparant convivium et quaerunt aliorum
voluntati parere propter
multorum gratiam libenter laborem
sustinemus
29 veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi
autem
secundum datam formam brevitati studentes
30 sicut enim novae domus architecto de universa structura
curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad
ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis
31 etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et
curiosius partes singulas
quasque disquaerere historiae
congruit auctori
32 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum
vitare brevitati concedendum est
33 hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum
dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in
ipsa autem historia succingi
|