Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 3.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3.

1 igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges

 etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis

 pietatem et animos odio habentes mala

2 fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum

 ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent

3 ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes

 sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes

4 Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus

 contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid

 in civitate moliri

5 sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium

 Tharseae filium qui illo tempore erat dux Coelesyriae et

 Foenicis

6 et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse

 aerarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non

 pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub

 potestate regis cadere universa

7 cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quae

 delatae erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia

 eius misit cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret

8 statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per

 Coelesyriam et Foenicen civitates esset peragraturus re autem

 vera regis propositum perfecturus

9 sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote

 in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum

 et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere

 haec ita essent

10 tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et

 victualia viduarum ac pupillorum

11 quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in

 his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta

 quadringenta esse et auri ducenta

12 decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per

 universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate

 inpossibile omnino esse

13 at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat

 omni genere regiae deferenda

14 constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus

 non modica vero per universam civitatem erat trepidatio

15 sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis

 iactaverunt se et invocabant de caelo eum qui de depositis

 legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret

16 iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente

 vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum

 animi dolorem

17 circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror

 corporis per quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius

 efficiebatur

18 alii etiam congregati de domibus confluebant publica

 supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset

 venturus

19 accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas

 confluebant sed et virgines quae conclusae erant procurrebant

 ad Onian aliae autem ad muros quaedam vero per fenestras

 aspiciebant

20 universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur

21 erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis

 in agone constituti expectatio

22 et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi

 his qui crediderant cum omni integritate conservarentur

23 Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco

 ipse cum satellitibus circa aerarium praesens

24 sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis

 evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei

 virtute in dissolutionem et formidinem converterentur

25 apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem

 optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro

 priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma

 habere aurea

26 alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi

 gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque

 parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes

27 subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa

 caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria

 positum eiecerunt

28 et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum

 ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente

 manifesta cognita Dei virtute

29 et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus

30 hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum

 et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum

 apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est

31 tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim

 Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in

 supremo spiritu erat constitutus

32 considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur

 malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam

 obtulit pro salute viri hostiam salutarem

33 cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem

 vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti

 gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit

34 tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et

 potestatem et his dictis non conparuerunt

35 Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit

 ei qui vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto

 exercitu repedabat ad regem

36 testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat

 opera magni Dei

37 cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc

 semel Hierosolymam mitti ait

38 si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc

 et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco

 vere sit Dei quaedam virtus

39 nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et

 adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit

 ac perdit

40 igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License