4.
1 Simon autem
praedictus pecuniarum et patriae delator male
loquebatur de Onia tamquam
ipse Heliodorum instigasset ad haec
et ipse fuisset incentor
malorum
2 provisoremque civitatis ac defensorem gentis suae et
aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere
3 sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per
quosdam Simonis necessarios homicidia fierent
4 considerans Onias periculum contentionis et Apollonium
insanire utpote ducem Coelesyriae et Foenicis ad augendam
malitiam Simonis ad regem se contulit
5 non ut civium accusator sed communem utilitatem apud
semet
ipsum universae multitudinis considerans
6 videbat enim sine regali providentia inpossibile esse
pacem
rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua
7 sed post
Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum
Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason
frater Oniae
summum sacerdotium
8 adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et
trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta
9 super haec promittebat et alia centum quinquaginta si
potestati eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi
constituere et eos qui in
Hierosolymis erant Antiochenos
scribere
10 quod cum rex
agnovisset et obtinuisset principatum statim
ad gentilem ritum
contribules suos transferre coepit
11 et amotis his
quae humanitatis causa Iudaeis a regibus
fuerant constituta per
Iohannem patrem Eupolemi qui apud
Romanos de amicitia et
societate functus est legationem
legitimam civium iura
destituens prava instituta sancibat
12 etenim ausus
est sub ipsa arce gymnasium constituere et
optimos quosque ephoeborum
in lupanaribus ponere
13 erat autem hoc
non initium sed incrementum quoddam et
profectus gentilis et
alienigenae conversationis propter impii
et non sacerdotis Iasonis
nefarium et inauditum scelus
14 ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti
essent sed contempto templo
et sacrificiis neglectis
festinarent participes
fieri palestrae et praebitionis eius
iniustae et in exercitiis
disci
15 et patrios
quidem honores nihil habentes graecas glorias
optimas arbitrabantur
16 quarum gratia
periculosa eos contentio habebat et eorum
instituta aemulabantur ac
per omnia his consimiles esse
cupiebant quos hostes et
peremptores habuerant
17 in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed
haec
sequens tempus declaravit
18 cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex
praesens esset
19 misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores
portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis
quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis
erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas
deputari
20 sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in
sacrificium Herculis
propter praesentes autem datae sunt in
fabricam
navium triremis
21 misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter
primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se
a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens
profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam
22 et magnifice
ab Iasone et civitate susceptus cum facularum
luminibus et laudibus
ingressus est et inde Foenicen exercitum
convertit
23 et post
triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti
Simonis fratrem portantem
pecunias regi et de negotiis
necessariis responsa
perlaturum
24 at ille commendatus regi cum magnificasset faciem
potestatis eius in
semet ipsum retorsit summum sacerdotium
superponens
Iasonem talenta argenti trecenta
25 acceptisque a
rege mandatis venit nihil quidem dignum
habens sacerdotio
animos vero crudelis tyranni et ferae beluae
iram gerens
26 et Iason
quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse
deceptus profugus in ammaniten expulsus est
regionem
27 Menelaus
autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero
regi promissis nihil agebat
cum exactionem faceret Sostratus
qui arce erat praepositus
28 nam ad hunc
exactio vectigalium pertinebat quam ob causam
utrique ad regem
vocati
29
Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre
suo Sostratus autem
praelatus est Cypris
30 et cum
haec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas
seditionem
movere eo quod Antiochidi concubinae regis dono
essent dati
31 festinanter itaque rex venit sedare illos relicto
suffecto
uno ex comitibus suis Andronico
32 ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea
quaedam vasa templo furatus donavit Andronico et alia
vendiderat Tyro et per vicinas civitates
33 quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse
in
loco tuto se continens Antiochiae secus Dafnen
34 unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian
interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum
iureiurando quamvis esset
ei suspectus suasisset asylo
procedere statim eum
peremit non veritus iustitiam
35 ob quam causam non solum Iudaei sed et aliae quoque
nationes indignabantur et
moleste ferebant de nece tanti viri
iniusta
36 sed regressum
regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud
Antiochiam simul et Graeci
conquerentes de iniqua nece Oniae
37
contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad
misericordiam
lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et
modestiam
38 accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci
per
totam civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem
commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam poenam
tribuente
39 multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis
Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo
adversus Lysimachum
multo iam auro exportato
40 turbis autem
insurgentibus et animis ira repletis
Lysimachus armatis fere
tribus milibus iniquis manibus uti
coepit duce quodam Tyranno
aetate pariter et dementia provecto
41 sed ut
intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii
fustes validos arripere
quidam vero cinerem in Lysimachum
iacere
42 et multi
quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes
vero in fugam versi sunt
ipsum etiam sacrilegum secus aerarium
interfecerunt
43 de his ergo
coepit iudicium adversus Menelaum agitari
44 et cum
venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt
missi viri tres a
senioribus
45 et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas
pecunias ad suadendum regi
46 itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi
refrigerandi
gratia regem adiit et a sententia deduxit
47 et Menelaum
quidem universae malitiae reum criminibus
absolvit miseros autem qui
etiam si apud Scytas causam
dixissent innocentes
iudicarentur morte damnavit
48 cito ergo iniustam poenam dederunt qui pro civitate et
populo et sacris vasis causam prosecuti sunt
49 quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum
liberalissimi extiterunt
50 Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant
avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad
insidias civium
|