| 5. 1 eodem
tempore Antiochus secundam profectionem paravit in  Aegyptum 2 contigit
autem per universam Hierosolymorum civitatem videri  diebus quadraginta
per aera equites discurrentes auratas stolas  habentes et hastis quasi cohortes armatas 3 et cursus
equorum per ordines digestos et congressiones  fieri comminus et scutorum
motus et galeatorum multitudinem  gladiis destrictis et
telorum iactus et aureorum armorum  splendorem omnisque generis
loricarum 4 quapropter
omnes rogabant in bonum monstra converti 5 sed cum falsus
rumor exisset tamquam vita excessisset  Antiochus adsumptis Iason
non minus mille viris repente  adgressus est civitatem et
civibus ad murum convolantibus ad  ultimum adprehensa civitate
Menelaus fugit in arcem 6 Iason vero non
parcebat in caede civibus suis nec cogitabat  prosperitatem adversus
cognatos malum esse maximum arbitrans  hostium et non civium se
tropea capturum 7 et principatum
quidem non obtinuit finem vero insidiarum  suarum confusione cepit et
profugus iterum abiit in Ammaniten 8 ad ultimum in
exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum  fugiens de civitate in
civitatem omnibus odiosus ut refuga  legum et execrabilis ut
patriae et civium hostis in Aegyptum  extrusus est 9 et qui multos
de patria expulerat peregre periit Lacedemonas  profectus quasi pro
cognatione ibi refugium habiturus 10 et qui
insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et  insepultus abicitur
sepultura neque peregrina usus neque patrio  sepulchro participans 11 his ita
gestis suspicatus est rex societatem deserturos  Iudaeos et ob hoc profectus
ex Aegypto efferatis animis  civitatem quidem armis
cepit 12 iussit autem
militibus interficere nec parcere  occursantibus et per domos
ascendentes trucidare 13 fiebant ergo
caedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum  exterminia virginumque et
parvulorum neces 14 erant autem toto triduo octoginta milia interfecti  quadraginta milia vincti 15 sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum
universa  terra sanctius Menelao
ductore qui legum et patriae fuit  proditor 16 et scelestis
manibus sumens sancta vasa quae ab aliis  regibus et civitatibus
erant posita ad ornatum loci et gloriam  contrectabat indigne et
contaminabat 17 ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod
propter  peccata habitantium
civitatem modicum Dominus fuerat iratus  propter quod et accidit
circa locum despectio 18 alioquin nisi
contigisset eos multis peccatis esse  involutos sicut Heliodorus
qui missus est a Seleuco rege ad  expoliandum aerarium etiam
hic statim adveniens flagellatus et  repulsus utique fuisset ab
audacia 19 verum non
propter locum gentem sed propter gentem locum  Dominus elegit 20 ideoque et
ipse locus particeps factus est populi malorum  postea autem fiet socius et
bonorum et qui derelictus in ira  Dei omnipotentis iterum in
magni Domini reconciliatione cum  summa gloria exaltabitur 21 igitur
Antiochus mille et octingentis ablatis de templo  talentis velociter
Antiochiam regressus est existimans se prae  superbia terram ad
navigandum pelagus vero ad iter agendum  deducturum propter mentis elationem 22 reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem  Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem  eo ipso a quo constitutus
est 23 in Garizin
autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam  ceteri inminebant civibus 24 cumque
adpositus esset contra Iudaeos misit odiosum  principem Apollonium cum
exercitu viginti et duobus milibus  praecipiens ei omnes
perfectae aetatis interficere mulieres ac  iuvenes vendere 25 qui cum
venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque  ad sanctum diem sabbati et
tunc feriatis Iudaeis arma capere  suis praecepit 26 omnesque qui
ad spectaculum processerant trucidavit et  civitatem cum armatis
discurrens ingentem multitudinem peremit 27 Iudas autem
Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in  desertum locum ibique inter
feras vitam in montibus cum suis  agebat et faeni cibo
vescentes demorabantur ne participes  essent coinquinationis 
 |