7.
1 contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos
conpelli a rege contra fas ad
carnes porcinas flagris et
taureis cruciatos
2 unus autem ex
illis qui erat primus sic ait quid quaeris et
quid vis discere a
nobis parati sumus mori magis quam patrias
Dei leges praevaricari
3 iratus itaque
rex iussit sartagines et ollas aeneas succendi
quibus statim succensis
4 iussit ei qui
prior fuerat locutus amputari linguam et cute
capitis abstracta summas
quoque manus ei et pedes praecidi
ceteris eius fratribus et
matre inspicientibus
5 et cum iam per
omnia inutilis factus esset iussit ignem
admoveri et adhuc spirantem
torreri in sartaginem in qua cum
diu cruciaretur
ceteri una cum matre invicem se hortabantur
mori fortiter
6 dicentes
Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in
nobis quemadmodum
protestationem cantici declaravit Moses et in
servis suis
consolabitur
7 mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad
inludendum et cute capitis
eius cum capillis detracta
interrogabant si
manducaret priusquam toto corpore per membra
singula puniretur
8 at ille respondens patria voce dixit non faciam propter
quod
et iste sequenti loco primi tormenta suscepit
9 et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem
scelestissime
in praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro
suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit
10 post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito
protulit et manus constanter
extendit
11 et cum fiducia ait e caelo ista possideo sed propter Dei
leges nunc haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum
spero
12 ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis
animum quod tamquam
nihili duceret cruciatus
13 et hoc
ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes
14 et cum
iam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus
morti datos
spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos
tibi enim resurrectio ad vitam non erit
15 et cum
admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens
in eum
16 dixit
potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis
facis quod vis noli autem
putare genus nostrum a Deo esse
derelictum
17 patienter
sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter
te et semen tuum torquebit
18 post hunc
ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait
noli frustra errare nos
enim propter nosmet ipsos haec patimur
peccantes in Deum nostrum
et digna admiratione facta sunt in
nobis
19 tu autem ne
existimes tibi inpune futurum quod contra Deum
pugnare temptaveris
20 supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria
digna
quae pereuntes septem
filios sub unius diei tempore conspiciens
bono animo ferebat propter
spem quam in Deum habebat
21 singulos
illorum hortabatur patria voce fortiter repleta
sapientia et
femineae cogitationi masculinum animum inserens
22 dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis
neque
enim ego spiritum et animam
donavi vobis et vitam et singulorum
membra non ego ipsa
conpegi
23 sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem
quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum
misericordia reddet et
vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis
propter leges eius
24 Antiochus
autem contemni se arbitratus simul et
exprobrantis voce despecta
cum adhuc adulescentior superesset
non solum verbis hortabatur
sed et iuramento adfirmabat divitem
se et beatum facturum et
translatum a patriis legibus amicum
habiturum et res
necessarias praebiturum
25 sed ad ista
cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit
rex matrem et suadebat ut
adulescenti fieret in salutem
26 cum autem
multis eam verbis esset hortatus promisit
suasuram se filio
suo
27 itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait
patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses
portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam
perduxi
28 peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae
in
eis sunt et intellegas quia
ex nihilo fecit illa Deus et
hominum genus
29 ita fit ut
non timeas carnificem istum sed dignus fratribus
tuis effectus suscipe
mortem ut in illa miseratione cum
fratribus tuis te recipiam
30 cum haec illa
adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis
non oboedio
praecepto regis sed praecepto legis quae data est
nobis per Mosen
31 tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in
Hebraeos
non effugies manum Dei
32 nos enim pro peccatis nostris haec patimur
33 et si nobis
propter increpationem et correptionem Dominus
noster modicum iratus est
sed iterum reconciliabitur servis
suis
34 tu autem o
sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli
frustra extolli vanis
spebus in servos eius inflammatus
35 nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis
iudicium
effugisti
36 nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub
testamento aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei
iustas superbiae poenas solves
37 ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado
pro
patriis legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium
fieri teque cum tormentis
et verberibus confiteri quod ipse est
Deus solus
38 in me vero et
in fratribus meis desinet Omnipotentis ira
quae super omne genus
nostrum iuste superducta est
39 tunc rex
accensus ira in hunc super omnes crudelius
desaeviit indigne ferens
derisum se
40 et hic itaque
mundus obiit per omnia in Domino confidens
41 novissime autem et mater consummata est
42 igitur de
sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis
dictum
|