Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 9.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

9.

1 eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside

2 intraverat enim ea quae dicitur Persipolis et temptavit

 expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma

 concurrente in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus

 post fugam turpiter rediret

3 et cum venisset circa Ecbatana recognovit quae erga

 Nicanorem et Timotheum gesta sunt

4 elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se

 fugaverant posse in Iudaeos retorquere ideoque iussit agitari

 currum sine intermissione agens iter caelesti eum iudicio

 perurguente quod ita superbe locutus est venturum se

 Hierosolymam et congeriem sepulchri Iudaeorum eam facturum

5 sed qui universa conspicit Dominus Israhel percussit eum

 insanabili et invisibili plaga ut enim finivit hunc ipsum

 sermonem adprehendit eum dolor dirus viscerum et amara

 internorum tormenta

6 et quidem satis iuste quippe qui multis et novis cruciatibus

 aliorum torserat viscera licet ille nullo modo a sua malitia

 cessaret

7 super haec autem superbia repletus ignem spirans animo in

 Iudaeos et praecipiens adcelerare negotium contigit illum

 impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione

 membra vexare

8 isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare

 supra humanum modum superbia repletus et montium altitudines in

 statera adpendere nunc humiliatus ad terram in gestatorio

 portabatur manifestam Dei virtutem in semet ipso contestans

9 ita ut de corpore impii vermes scaturrirent ac viventes in

 doloribus carnes eius effluerent odore etiam illius et fetore

 exercitus gravaretur

10 et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur

 eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare

11 hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem

 sui venire divina admonitus plaga per momenta singula doloribus

 suis augmenta capientibus

12 et cum nec ipse iam fetorem suum ferre posset ita ait

 iustum est subditum esse Deo et mortalem non paria Deo sentire

13 orabat autem haec scelestus Dominum a quo non esset

 misericordiam consecuturus

14 et civitatem ad quam festinans veniebat ut eam ad solum

 deduceret et sepulchrum congestorum faceret nunc optat liberam

 reddere

15 et Iudaeos quos nec sepultura quidem se dignos habituros

 sed avibus ac feris diripiendos traditurum et cum parvulis

 exterminaturum dixerat aequales nunc Atheniensibus facturum

 pollicetur

16 templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis

 ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad

 sacrificia sumptus de reditibus suis praestaturum

17 super haec et Iudaeum futurum et omnem locum terrae

 perambulaturum et praedicaturum Dei potestatem

18 sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum

 iustum Dei iudicium desperans scripsit ad Iudaeos in modum

 deprecationis epistulam haec continentem

19 optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et

 esse felices rex et princeps Antiochus

20 si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis

 cuncta sunt maximas agimus gratias

21 et ego in infirmitate constitutus vestri autem benigne

 memor regressus de Persidis locis et infirmitate gravi

 adprehensus necessarium duxi pro communi utilitate curam habere

22 non desperans memet ipsum sed spem multam habeo effugiendi

 infirmitatem

23 respiciens autem quod et pater quibus temporibus in locis

 superioribus ducebat exercitum ostendit qui post se susciperet

 principatum

24 ut si quid contrarium accideret aut difficile nuntiaretur

 scientes hii qui in regionibus erant cui esset rerum summa

 derelicta non turbarentur

25 ad haec considerans de proximo potentes quosque et vicinos

 temporibus insidiantes et eventum expectantes designavi filium

 meum Antiochum regem quem saepe recurrens in superiora regna

 multis vestrum commendabam et scripsi ad eum quae subiecta sunt

26 orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et

 privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum

27 confido enim eum modeste et humane acturum et sequentem

 propositum meum communem vobis fore

28 igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse

 alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita

 functus est

29 transferebat autem corpus Philippus conlactaneus eius qui

 metuens filium Antiochi ad Ptolomeum Filometora in Aegyptum

 abiit




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License