Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 10.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10.

1 Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente

 templum quidem et civitatem recepit

2 aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque

 delubra demolitus est

3 et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis

 lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et

 incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt

4 quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne

 amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut

 ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris

 hominibus traderentur

5 qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat

 contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis

 qui fuit casleu

6 et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum

 recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem

 tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant

7 propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant

 ei qui prosperavit mundari locum suum

8 et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti

 Iudaeorum omnibus annis agere dies istos

9 et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae

 excessus ita se habuit

10 nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta

 sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt

11 hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam

 quendam Foenicis et Syriae militiae principem

12 nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos

 esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat

 in eos et pacifice agere cum eis

13 sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum

 frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a

 Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno

 vitam finivit

14 Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis

 frequenter Iudaeos debellabat

15 Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab

 Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant

16 hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum

 rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones

 Idumeorum

17 multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes

 interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus

 trucidaverunt

18 quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas

 omnem adparatum ad repugnandum habentes

19 Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et

 Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis

 ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est

20 hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam

 qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus

 didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere

21 cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est

 congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres

 vendidissent adversariis eorum dimissis

22 hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas

 turres occupavit

23 armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus

 munitionibus plus quam viginti milia peremit

24 Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato

 exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano

 advenit quasi armis Iudaeam capturus

25 Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo

 deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis

 praecincti

26 ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis

 autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit

27 et ita post orationem sumptis armis longius de civitate

 procedentes et proximi hostibus effecti resederunt

28 primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem

 victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum

 habentes illi autem ducem belli animum habebant

29 sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de

 caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum

 Iudaeis praestantes

30 ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis

 circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela

 et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti

 perturbatione cadebant

31 interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites

 sescenti

32 Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui

 praeerat Caereas

33 Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt

 praesidium diebus quattuor

34 at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super

 modum maledicebant et sermones nefandos iactabant

35 sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his

 qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam

 viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes

 ascendebant

36 sed et alii similiter ascendentes turres portasque

 succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare

37 per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum

 occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem

 illius Caerean et Apollofanem occiderunt

38 quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant

 Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License