Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 12.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

12.

1 his factis pactionibus Lysias pergebat ad regem Iudaei

 autem agriculturae operam dabant

2 sed hii qui resederant Timotheus et Apollonius gehennae

 filius sed et Hieronimus et Demofon super hos et Nicanor

 cypriarches non sinebant eos in silentio agere et quiete

3 Ioppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt

 rogaverunt Iudaeos cum quibus habitabant ascendere scaphas quas

 paraverant cum uxoribus et filiis quasi nullis inimicitiis

 inter eos subiacentibus

4 secundum communem itaque decretum civitatis et ipsis

 adquiescentibus pacisque causa nihil suspectum habentibus cum

 in altum processissent submerserunt non minus ducentos

5 quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut

 cognovit praecepit viris qui erant cum ipso et invocato iusto

 iudice Deo

6 venit adversus interfectores fratrum et portum quidem noctu

 succendit scaphas exusit eos autem qui ab igne refugerant

 gladio peremit

7 et cum haec ita egisset discessit quasi iterum reversurus

 et universos Ioppitas eradicaturus

8 sed cum cognovisset et eos qui erant Iamniae velle pari

 modo facere habitantibus secum Iudaeis

9 Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus

 succendit ita ut lumen ignis pareret Hierosolymis ab stadiis

 ducentis quadraginta

10 inde cum abissent novem stadiis et iter facerent ad

 Timotheum commiserunt cum eo Arabes quinque milia viri et

 equites quingenti

11 cumque pugna valida fieret et auxilio Dei prospere

 cessisset residui victi Arabes petebant a Iuda dextras sibi

 dari promittentes pascua daturos et in ceteris profuturos

12 Iudas autem arbitratus vere in multis eos utiles promisit

 pacem dextrisque acceptis discessere ad tabernacula sua

13 adgressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus

 murisque circumseptam quae a turbis habitabatur gentium

 promiscuarum cui nomen Caspin

14 hii vero qui intus erant confidentes in stabilitate

 murorum et adparatu alimoniarum remissius agebant maledictis

 lacessentes Iudam ac blasphemantes et loquentes quae fas non

 est

15 Macchabeus autem invocato magno mundi principe qui sine

 arietibus et machinis temporibus Iesu praecipitavit Hiericho

 inruit ferociter muris

16 et capta civitate per Domini voluntatem inenarrabiles

 caedes fecit ita ut adiacens stagnum stadiorum duo latitudinis

 sanguine infectum fluere videretur

17 inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta et

 venerunt in Characa ad eos qui dicuntur Tubianei Iudaeos

18 et Timotheum quidem in illis locis conprehenderunt

 nulloque negotio perfecto regressus est relicto in quodam loco

 firmissimo praesidio

19 Dositheus autem et Sosipater qui erant duces cum Macchabeo

 peremerunt a Timotheo relictos in praesidio decem milia viros

20 at Macchabeus ordinatis circum se sex milibus et

 constitutis per cohortes adversus Timotheum processit habentem

 secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia

 quingentos

21 cognito autem Iudae adventu Timotheus praemisit mulieres

 et filios et reliquum adparatum in praesidium quod Carnion

 dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter

 locorum angustias

22 cumque cohors Iudae prima apparuisset timor hostibus

 incussus est ex praesentia Dei qui universa conspicit et in

 fugam versi sunt alius alio ita ut magis a suis deicerentur et

 gladiorum suorum ictibus debilitarentur

23 Iudas autem vehementer instabat puniens profanos et

 prostravit ex eis triginta milia virorum

24 ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et

 Sosipatri et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur

 eo quod multorum ex Iudaeis parentes haberet ac fratres quos

 morte eius decipi eveniret

25 et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum

 constitutum inlaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem

26 Iudas autem egressus est a Carnio interfectis viginti

 quinque milibus

27 post horum fugam et necem movit exercitum ad Efron

 civitatem munitam in qua multitudo diversarum gentium habitabat

 et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant

 in hac autem machinae multae et telorum erat adparatus

28 sed cum Omnipotentem invocassent qui potestate vires

 hostium confregit ceperunt civitatem et ex eis qui intus erant

 viginti quinque milia prostraverunt

29 inde ad civitatem Scytarum abierunt quae ab Hierosolymis

 sescentis stadiis aberat

30 contestantibus autem his qui apud Scytopolitas erant

 Iudaeis quod benigne ab eis haberentur etiam temporibus

 infelicitatis quod modeste secum egerint

31 gratias agentes eis exhortati etiam de cetero erga genus

 suum benignos esse venerunt Hierosolymam die sollemni

 septimanarum instante

32 et post pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum

 Idumeae

33 exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus

 quadringentis

34 quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum

35 Dositheus vero quidam de Bachenoris eques vir fortis

 Gorgiam tenebat et cum vellet illum capere vivum eques quidam

 de Thracibus inruit in eum umerumque eius amputavit atque ita

 Gorgias effugit in Marisa

36 at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et

 fatigatis invocavit Dominum Iudas adiutorem et ducem belli

 fieri

37 incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens

 fugam Gorgiae militibus incussit

38 Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam

 et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem

 purificati in eodem loco sabbatum egerunt

39 et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora

 prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris

 paternis

40 invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis

 idolorum quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet

 Iudaeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos

 corruisse

41 omnes itaque benedixerunt iustum iudicium Domini qui

 occulta fecerit manifesta

42 atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum

 erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas

 hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis

 videntes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt

43 et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit

 Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose

 de resurrectione cogitans

44 nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret

 superfluum videretur et vanum orare pro mortuis

45 et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem

 acceperant optimam haberent repositam gratiam

46 sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut

 a peccato solverentur




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License