13.
1 anno centesimo quadragesimo nono cognovit Iudas Antiochum
Eupatoris venire cum multitudine adversus Iudaeam
2 et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum
secum habentem peditum centum decem milia et equitum quinque
milia et elefantos viginti
duo currus cum falcibus trecentos
3 commiscuit
autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia
deprecabatur
Antiochum non pro patriae salute sed sperans se
constitui in principatum
4 sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem et
suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum iussit ut eis
est consuetudo conprehensum in eodem loco necari
5 erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum
aggestum undique habens
cineris haec prospectum habebat in
praeceps
6 inde in cinerem deici iussit sacrilegum omnibus eum
propellentibus ad interitum
7 et tali lege praevaricatorem legis contigit mori nec
terrae
dari Menelaum
8 et quidem satis iuste nam quia multa erga aram Dei
delicta
commisit cuius ignis et
cinis erat sanctus ipse in cineris
morte damnatus est
9 sed rex mente
effrenatus veniebat nequiorem se Iudaeis
ostensurus
10 quibus Iudas
cognitis praecepit populo ut die ac nocte
Dominum invocarent quo
sicut semper et nunc adiuvaret eos
11 quippe qui
lege et patria sanctoque templo privari
vererentur ac populum qui nuper
paululum respirasset ne sineret
blasphemis rursum
nationibus subdi
12 omnibus
itaque id simul facientibus et petentibus a Domino
misericordiam cum
fletu et ieiuniis per triduum continuum
prostratis hortatus est eos
Iudas ut se praepararent
13 ipse vero cum
senioribus cogitavit priusquam rex admoveret
exercitum ad Iudaeam et
obtineret civitatem exire et Domini
iudicio committere
exitum rei
14 dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et
hortatus suos ut fortiter
dimicarent et usque ad mortem pro
legibus templo civitate
patria et civibus starent circa Modin
exercitum constituit
15 et dato signo
suis Dei victoria iuvenibus fortissimis
electis nocte adgressus aulam
regiam in castris interfecit
viros quattuor milia et
maximum elefantorum cum his qui
superpositi erant
16 summoque metu
ac perturbatione hostium replentes rebus
prospere gestis abierunt
17 hoc autem
factum est die inlucescente adiuvante eum Domini
protectione
18 sed rex
accepto gustu audaciae Iudaeorum arte
difficultates locorum
temptabat
19 et Bethsurae
quod erat Iudaeorum praesidium munitum castra
admovebat sed fugabatur
inpingebat minuebatur
20 his autem qui
intus erant Iudas necessaria mittebat
21 enuntiavit
autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de
iudaico exercitu qui
requisitus conprehensus conclusus est
22 iterum
rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris
dextram dedit accepit
abiit
23
commisit cum Iuda superatus est ut autem cognovit
rebellasse Philippum
Antiochiae qui relictus erat super negotia
mente consternatus
Iudaeos deprecans subditusque eis iurat de
omnibus quibus iustum visum est et reconciliatus
obtulit
sacrificium honorificavit
templum et munera posuit
24 Macchabeum
amplexus est et fecit eum ab Ptolomaide usque
Gerrenos ducem et principem
25 ut autem
venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses
amicitiae conventionem
indignantes ne forte foedus inrumperent
26 tunc ascendit
Lysias tribunal et exposuit rationem et
populum sedavit
regressusque est Antiochiam et hoc modo regi
profectio et reditus
processit
|