Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 14.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

14.

1 sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant

 Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum

 Tripoli ascendisse ad loca oportuna

2 et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem

 Lysiam

3 Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed

 voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans

 nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare

4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno

 offerens ei auream coronam et palmam super haec et tallos qui

 templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit

5 tempus autem oportunum dementiae suae nanctus convocatus a

 Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis

 Iudaei niterentur

6 respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest

 Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec

 patiuntur regnum esse quietum

7 nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo

 sacerdotio huc veni

8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem

 etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus

 nostrum non minime vexatur

9 sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi

 secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice

10 nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse

 negotiis

11 talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter

 habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium

12 qui statim Nicanorem praepositum elefantorum ducem misit

 Iudaeam

13 datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum

 illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi

 summum sacerdotem

14 tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam segregatim se

 Nicanori miscebant miserias et clades Iudaeorum prosperitates

 rerum suarum existimantes

15 audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu

 nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum

 constituit eum in aeternum custodiret quique suam portionem

 signis evidentibus protegit

16 imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt

 ad castellum Dessau

17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore sed

 conterritus est repentino adventu adversariorum

18 Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi

 magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine

 iudicium facere metuebat

19 quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam

 ut darent dextras atque acciperent

20 et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad

 multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis

 annuere

21 itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et

 a singulis sellae prolatae sunt et positae

22 praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne

 forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum

 conloquium fecerunt

23 morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique

 agebat gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit

24 habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero

 inclinatus

25 rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias

 fecit quiete egit communiterque vivebant

26 Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et

 conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus

 alienis adsentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi

 destinasse

27 itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus

 inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de

 amicitiae conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum

 mittere Antiochiam

28 quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat

 si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro

29 sed quia regi resistere non poterat oportunitatem

 observabat qua praeceptum perficeret

30 at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et

 consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono

 esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se

 a Nicanore

31 quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum venit

 ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas

 hostias offerentibus iussit sibi tradi virum

32 quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui

 quaerebatur extendens manum ad templum

33 iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei

 fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc

 Libero patri consecrabo

34 et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in

 caelum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis

 ipsorum haec dicentes

35 tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti

 templum habitationis tuae fieri in nobis

36 et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in

 aeternum inpollutam domum istam quae nuper mundata est

37 Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus

 est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro

 adfectu pater Iudaeorum appellabatur

38 hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in

 iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro

 perseverantia

39 volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in

 Iudaeos misit milites quingentos ut eum conprehenderent

40 putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudaeis

 inlaturum

41 turbis autem inruere domum eius et ianuam disrumpere atque

 ignem admovere cupientibus cum iam conprehenderetur gladio se

 petit

42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri

 peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi

43 sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset

 et turbae intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum

 praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas

44 quibus velociter locum dantibus casui eius venit per

 mediam cervicem

45 et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et

 sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam

 pertransiit

46 et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis

 effectus conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit

 super turbas invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec

 illi iterum redderet atque ita vita defunctus est




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License