Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 15.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

15.

1 Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae

 cogitavit die sabbati cum omni impetu committere

2 Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur

 dicentibus ne ita ferociter et barbare feceris sed honorem

 tribue diei sanctificationis et honora eum qui universa

 conspicit

3 at ille infelix interrogavit si est potens in saeculo qui

 imperavit agi diem sabbatorum

4 et respondentibus illis est Dominus vivus ipse in caelo

 potens qui iussit agi septimam diem

5 at ille ait et ego potens sum super terram qui impero sumi

 arma et negotia regis impleri tamen non obtinuit ut consilium

 perficeret

6 et Nicanor quidem cum summa superbia erectus cogitaverat

 commune tropeum statuere de Iuda

7 Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe auxilium

 sibi a Domino adfuturum

8 et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed

 in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc

 sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam

9 et adlocutus illos de lege et prophetis admonens etiam

 certaminum quae fecerant prius promptiores eos constituit

10 et ita animis eorum erectis simul ostendens gentium

 fallaciam et iuramentorum praevaricationem

11 singulos autem illorum armavit non clypei et hastae

 munitione sed sermonibus optimis et hortationibus exposito

 digno fide somnio per quod universos laetificavit

12 erat autem huiusmodi visus Onian qui fuerat summus

 sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum

 moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus

 exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo

 Iudaeorum

13 post haec apparuisse et alium virum aetate et gloria

 mirabilem et magni decoris habitudine circa illum

14 respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et

 populi Israhel hic est qui multum orat pro populo et universa

 sancta civitate Hieremias propheta Dei

15 extendisse autem Hieremiam dexteram et dedisse Iudae

 gladium aureum dicentem

16 accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios

 populi mei Israhel

17 exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde de quibus

 extolli possit impetus et animi iuvenum confortari statuerunt

 dimicare et confligere fortiter ut virtus de negotiis iudicaret

 eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur

18 erat enim pro uxoribus et filiis itemque pro fratribus et

 cognatis minor sollicitudo maximus vero et primus pro

 sanctitate timor erat templi

19 sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo

 habebat pro his qui congressi erant

20 et cum iam omnes sperarent iudicium futurum hostisque

 adesset atque exercitus esset ordinatus bestiae equitesque

 oportuno in loco conpositi

21 considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum

 varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in

 caelum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum

 armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam

22 dixit autem invocans hoc modo tu Domine misisti angelum

 tuum sub Ezechia rege Iudae et interfecisti de castris

 Sennacherim centum octoginta quinque milia

23 et nunc Dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante

 nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui

24 ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum

 populum tuum et hic quidem ita peroravit

25 Nicanor autem et qui cum ipso erant cum tubis et canticis

 admovebant

26 Iudas vero et qui cum eo erant invocato Deo per orationes

 congressi sunt

27 manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes

 prostraverunt non minus triginta milia praesentia Dei magnifice

 delectati

28 cumque cessassent et cum gaudio redirent cognoverunt

 Nicanorem ruisse cum armis suis

29 facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria

 voce omnipotentem Dominum benedicebant

30 praecepit autem Iudas qui per omnia corpore et animo emori

 pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero

 abscisam Hierosolymam perferri

31 quo cum convenisset convocatis contribulibus et

 sacerdotibus ad altare arcersiit et eos qui in arce erant

32 et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens

 contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est

33 linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit

 particulatim avibus dari manum autem dementis contra templum

 suspendi

34 omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes

 benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit

35 suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut

 esset et manifestum sit auxilii Dei

36 itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem

 istum absque celebritate praeterire

37 habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar

 quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die

38 igitur his erga Nicanorem gestis et ex illis temporibus ab

 Hebraeis civitate possessa ego quoque in his finem faciam

 sermonis

39 et siquidem bene et ut historiae conpetit et ipse velim si

 autem minus digne concedendum est mihi

40 sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium

 est alternis autem uti delectabile ita legentibus si semper

 exactus sit sermo non erit gratus hic ergo erit consummatus




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License